CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 144. Pro tabulis gratiarum actio

latín

Qui michi gratanter tabulas, Bernarde, dedisti,
Accipe, quas habeo, quas possum reddere, grates,
Quas ego carminibus reddere nunc ualeo.
Reddere nunc ualeo quae sint iocunda iocosis,
5Reddere nunc ualeo studiosis quod sit amandum,
Carmine more meo reddere nunc ualeo.
Reddo tibi grates, quae debeo praemia reddo,
Verbum pro uerbo, munus pro munere reddo;
Munera sunt tabulae, uerba fuere uale.
10Verba fuere uale, michi quae postrema dedisti,
Verba fuere uale, quae dans postrema recessi;
Scandentis mulam uerba fuere uale.
Sermones nostros pia clausula collaterauit
Et duo pro tabulis tibi - non ignobile munus -
15Que placitura forent carmina tunc cecini.
Carmina tunc cecini, quae te michi contiguarent,
Carmina tunc cecini, quorum sapor auxit amorem,
Quae nos consolident, carmina tunc cecini.
Nec tibi pro modico reputentur carmina nostra,
20Vix ego carminibus tabulas compenso duobus,
Sed michi tu tabulas appreciare facis.
Appreciare facis quicquid michi profluet ex te,
Appreciare facis quicquid uis appreciandum;
Ergo michi tabulas appreciare facis.
25Te precium cuiusque rei, te computo summam.
Dignus es ut quod amas a nobis illud ametur;
Nam per id impatiens consolidatur amor.
Consolidatur amor per uelle et nolle duorum,
Consolidatur amor, cui non locus incidit alter;
30Cum duo sunt unus, consolidatur amor.
Haec, Bernarde, tuum satis est cecinisse poetam,
Haec habeas, donec meliora poemata cantem.
Hoc imitare genus, si genus hoc placeat.
Si genus hoc placeat, hic sit tua compositura,
35Si genus hoc placeat, tantummodo linquere cura
Queque noua preter, si genus hoc placeat.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 143. In remordendo falsum amicumCarmina (Baldericus) — 145. Petro nobilissimo →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 144. Pro tabulis gratiarum actio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-144-pro-tabulis-gratiarum-act--baldericus-dolensis-d6d87e
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 144. Pro tabulis gratiarum actio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-144-pro-tabulis-gratiarum-act--baldericus-dolensis-d6d87e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.