CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 143. In remordendo falsum amicum

latín

Litterulis, seu uersiculis, seu carmine laeto
Debueras, quia sat poteras, mandasse ualeto.
Te precibus, te carminibus super astra locabam
Atque te deis sidereis sociare parabam.
5Non latuit, res nota fuit, quem te cupiebam;
Paeniteo, sed uix ualeo, quia desipiebam.
Alter eras quam debueras, quia fictus amicus;
At fueram qui debueram, quia fidus amicus.
Assiduis et continuis congressibus, inquam,
10Efficiam neque deficiam quin ista relinquam.
Non patiar quin aggrediar contemnere fastus
Ipse tuos tam perspicuos et uiuere sanus.
Sanus ero si desiero, meliora probando,
Huic equidem seruare fidem qui fallit amando.
15Inmo quidem seruabo fidem si fallere nitar
Sique tuis iam ficticiis sed et artibus utar.
Praeterea, si propterea quod corripimus te
Constituas, neque post renuas, te uiuere iuste,
Sis humilis, fias docilis, puerilia gesta
20Non recolo; remanente dolo, fac honestus honesta.
Exhibeo, nam spe teneo michi te placiturum,
Vt ualeas et spe teneas tibi me ualiturum.
Certus eam te possideam, tu possideas me;
Certus eas me possideas, ego possideam te.
25Suscipe pacificus quia te decoxit amicus,
Castigat puerum quandoque poema seuerum.
Verba seuera quidem, iocus est si carmina scandas;
Sic duo carmen agit: coquit et demulcet amicum,
Nomine suppresso, mea quem sententia tangit;
30Quae tamen et fictos astuta remordet amicos.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 142. ConstantiaeCarmina (Baldericus) — 144. Pro tabulis gratiarum actio →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 143. In remordendo falsum amicum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-143-in-remordendo-falsum-amic--baldericus-dolensis-1af7bc
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 143. In remordendo falsum amicum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-143-in-remordendo-falsum-amic--baldericus-dolensis-1af7bc.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.