CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 142. Constantiae

latín

Suscipe, uirgo decens, nostrum, Constantia, carmen;
Fac speciale tibi Burguliensis aue.
Carmine mos meus est nostros nostrasque salutem;
Non aliter possum, non aliter sapio.
5Rusticus in factis ad carmina sepe relabor,
Vt saltem lateat sic mea rusticitas.
Nunc igitur nostrae scribens alludo puellae,
Quam nostram noster allicit esse pater.
Quod pater est noster, noster labor esse coegit;
10 Filia quod nostra est, hinc labor, inde pater.
Ad te nunc ergo scribens, Constantia uirgo,
Mando quod teneris competat auspiciis.
Pactum firmastis, Deus et tu, arrasque dedisti,
Vt sis sponsa sibi sponsus et ipse tibi.
15Fac igitur sponso placeas conamine toto,
Sponsus promeruit qui tibi complacuit.
Quam sibi uouisti sibi soluas uirginitatem;
Soluet enim dotem soluere qui pepigit.
Illibata caro cara est et proxima Christo,
20 Pectoris integritas si comitetur eam.
Integritas carnis sine pectoris integritate
Non est omnino uictima grata Deo.
Ergo quod pocius placet inter cetera Christo
Offer, casta Deo pectore carne simul.
25Carnis adulantis non te petulantia uincat
Nec lasciuorum cura sagax iuuenum.
Cor pectusque tuum, meditatio spesque fidesque
Complectatur eum quem geris exterius,
Propter quem fuscos et uiles tolles amictus,
30 Vt ualeas sociis dicere uirginibus:
"Aecclesiae flores uos, Iherusalem sua proles,
Proles diffusa fertilitate uigens,
Fusca quod existo mirari desinitote:
Ardor enim solis me facit esse nigram.
35Me facit esse nigram cor contritum, caro trita,
Veri solis amor me facit esse nigram.
Fusca quidem mundo, caelestibus albico rebus,
Turpis et atra solo, pulcra nitensque polo".
Haec quoque siue quod his sit par ut dicere possis,
40 Si bene te moneo, que moneo facito.
En praeceptorum, uirgo, memor esto meorum,
Vt geminae uotum uirginitatis ames,
Atque salutata nostra de parte sorore,
Inter nos refice foedus amicitiae.
45Praeterea, quaeso, non obliuiscere nostri,
Fac speciale michi corque iecurque tuum.
Si mandare uelis aliquid, committe tabellis:
Mandandi genus hoc nos decet, ergo placet.
Dulcibus alloquiis leni penitralia patris
50 Et michi gratifica dulcibus alloquiis.
Praeterea, nostrae ne sim uelut immemor Emmae,
Praesenta nostrum terque quaterque uale.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 141. De eademCarmina (Baldericus) — 143. In remordendo falsum amicum →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 142. Constantiae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-142-constantiae--baldericus-dolensis-5714d3
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 142. Constantiae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-142-constantiae--baldericus-dolensis-5714d3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.