CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 138. Agne, ut uirginitatem suam conseruet

latín

Agnes agnina quia miti mitior agna,
Fac tibi praecipuum quod tibi mando uale,
Quod tibi mando uale communis epistola non est,
Non est communis quae speciale sapit.
5Haec speciale sapit, quia carmen cantat amoris,
Qui tamen in Christo conficiatur amor.
In Domino confectus amor sublimat amantes,
Absque Deo siquidem lubricat omnis amor.
Nobis uirgineam qui uouimus integritatem,
10 Virgineae maneat integritatis amor.
Sit tibi, quae Christo nupsisti paruula uirgo,
Corporis integritas, integritas animi.
Gaude spurcitiam quia carnis non didicisti;
Discere ne cupias quae nocitura sapis.
15Vnum momentum turpabit tempora centum,
Illud nec totidem tempora restituent.
Omnia, Christe, potes, sed qui potes omnia, Christe
- Vt loquar audenter, audeo mira loqui -,
Restaurare nequis uiolatam uirginitatem;
20 Ignoscis culpae, uirginitas periit.
Virginitas uiolata semel nequit inuiolari,
Aequa tamen merces restitui poterit.
Ergo qua polles conserua uirginitatem,
Quam si perdideris, desinis esse quod es.
25Desinis esse quod es, amissa uirginitate;
Heu, fractura grauis quam solidare nequis!
Perdere si quid habes grauis haec iactura uidetur;
Amisisse quod es, nil tibi sit grauius.
Ipsa meis monitis, mea si cupis esse, fauebis,
30 Quae mando faciens, si potes, et melius.
Leniat interdum curas tibi lectio sancta,
Ora, scribe, lege carminibusque stude.
Sit tibi materies diuini pagina uerbi,
Vt fugias nugas, de Domino loquere.
35Quas tibi promisi tabulas, quas ipsa requiris,
Reddam cum potero, nam modo non habeo.
Interea mitto nostra de parte ualeto
Tuque michi mittas uersibus ut ualeam.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 137. MurieliCarmina (Baldericus) — 139. Dominae Emmae →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 138. Agne, ut uirginitatem suam conseruet
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-138-agne-ut-uirginitatem-suam--baldericus-dolensis-5f9c43
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 138. Agne, ut uirginitatem suam conseruet», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-138-agne-ut-uirginitatem-suam--baldericus-dolensis-5f9c43.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.