CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 139. Dominae Emmae

latín

Coenobitarum decus et decor, Emma, sororum,
Suscipe quod mandat Burgulianus aue.
Burgulianus aue tibi mandat et immolat illud
Quod te contiguet perpetuetque michi.
5Te michi contiguet semper specialis honestas,
Lex bene uiuendi te michi perpetuet.
Aut olim fama michi tantum cognita sola,
Aut uix communi cognita colloquio,
Nunc mecum uiuis non tanquam uirgo gregalis,
10 Sed tanquam uirgo nominis egregii,
Vtpote quam proprio sic fouit melle sophia
Vt nunc emanent ubera lacte tua.
Quod nuper patuit michi carmina uestra legenti,
Quae tu gratuito nectare condieras.
15Ad te concurrunt examina discipularum,
Vt recreentur apes melle parentis apis.
Quod si discipulos uester concederet ordo,
Vellem discipulus ipsemet esse tuus.
Nunc sub amore tuo saltem me collige, uirgo;
20 Collegi siquidem te sub amore meo.
Ex me, queso, meam Godehildim sepe saluta;
Quicquid amo ualeat quodque ualere uolo.
Ergo, semota michi quae propria est Orieldi,
Gratifices nostris alloquiis alias.
25Ipse quidem ueniam pro me legatus ad ipsam,
Non mediatricem quamlibet esse uolo.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 138. Agne, ut uirginitatem suam conseruetCarmina (Baldericus) — 14. In rotulo Natalis abbatis →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 139. Dominae Emmae
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-139-dominae-emmae--baldericus-dolensis-5349af
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 139. Dominae Emmae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-139-dominae-emmae--baldericus-dolensis-5349af.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.