CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 137. Murieli

latín

Olim fama satis te magnificarat apud nos,
Quam modo magnificat gratia colloquii;
Fama quidem de te uelut inuida multa tegebat,
Quae recitanda forent in triuiis etiam.
5Ipse meis oculis necnon simul auribus hausi
De te tricando fama quod abstulerat.
O quam mellito tua sunt lita uerba lepore!
O quam dulce sonat uox tua dum recitas!
Carmina dum recitas, duro placitura parenti,
10 Dicta sonant hominem, uox muliebris erat.
Verborum positura decens seriesque modesta
Te iam praeclaris uatibus inseruit.
Ad meriti cumulum, cum sit tibi iunior aetas,
Cum placitura uiris sit tibi forma decens
15Nec tibi nobilitas genialis opesue deessent,
Singula quae thalamos accelerare solent,
Carnis spurcitia robusto pectore spreta,
Propositum sanctae uirginitatis amas.
Littera multa solet duras mollire puellas,
20 Praedurat pectus littera multa tuum.
O utinam ueniat! ueniat, rogo, terminus ille,
Lucrer ut alterius commoda colloquii!
Ipsa dares animum respondens plura roganti
Et responderem plura rogatus ego.
25Interea nobis nos mutua carmina mandent,
Duxque comesque suus sit taciturna fides.
Te secretorum sis conscia prima meorum,
Sim quoque secreti conscius ipse tui.
Iam ualeas, uirgo, fac quod facis, auspice Christo,
30 Moxque ualeto meo redde ualeto tuum.
Durus ego durum dictandi seruo tenorem,
Hoc quoque duricies ingenii peperit.
Attamen oblectat mentem sententia plena,
Lectio quam ditant ditia dicta placet.
35Porro mei calami res una retundit acumen,
Quippe puellarum nescit adire domos.
Nulla recepit adhuc nisi tu mea carmina uirgo,
Nulli dixit adhuc cartula nostra "uale".
Scripsimus ad socios, sat lusimus inter amicos,
40 Expers ludendi queque puella michi.
Sed tu me coges ignotum pergere callem
Nec dedignor ego tendere qua moneas.
Diuitis ingenii tibi copia diues abundat,
Quo potes erratus attenuare meos.
45Attenues igitur, necnon michi compatiaris,
Attenuabo tuos compatiendo tibi.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 136. Ceciliae regis Anglorum filiaeCarmina (Baldericus) — 138. Agne, ut uirginitatem suam conseruet →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 137. Murieli
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-137-murieli--baldericus-dolensis-b57028
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 137. Murieli», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-137-murieli--baldericus-dolensis-b57028.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.