CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsit

latín

Ad me fallendum fallax uenit simulachrum
Vtque sibi praestem supplicat Ouidium.
Pendulus a collo pedibusque cubando uolutus,
In quascunque uelis uertitur effigies.
5Abnuo, sed fallor: nam quem non fallat Vlixes?
Optinet ad tempus reddat ut ipse meum
Et puto quod magica me tandem me eluserit arte:
Importuna meis auribus insonuit.
Hunc tamen et fidei nimium reor esse paternae
10 Mentirique potest uerba fidemque suam.
Cautus adulator, uestigia nostra tenebat,
Affigens plantis oscula multa meis.
O utinam uerum iurauerit, ut michi reddat
Quem male decepto sustulit Ouidium!

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 110. Ad eum qui ab eo recedere uolebatCarmina (Baldericus) — 112. Ad Theobaldum pedagogum →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsit
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-111-ad-eum-qui-ab-eo-ouidium--baldericus-dolensis-4fd85b
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsit», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-111-ad-eum-qui-ab-eo-ouidium--baldericus-dolensis-4fd85b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.