CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 112. Ad Theobaldum pedagogum

latín

Fecisti caute, sed nolo dicere: laute,
Sitque licet laute, dicere nolo tamen.
Consilium non laudo tuum: michi displicet illud,
Vtpote sollicito de pueri solido.
5Caute fecisti, quia Greculus ille rediuit,
Totus adulantis ore loquens Sinonis.
Quem non decipiat fraus patris, fraus genuina?
Iam tamen iste puer fraude patri superest.
Hic ad me uenit, me per sua uerba fefellit
10 Emunxitque meo me sibi denario.
Queso, ne redeat; semper, Theobaude, tuus sit;
Non michi dimidies; immo, habeas proprium.
Nam puer iste tuus sic seruit, taliter instat
Vt cui seruierit nemo refellat eum.
15Hinc est quod quidam uocat ipsum more parentis
Falso "belle nepos", sanguinis alterius.
Iam tibi pro puero labor est subeundus eundi,
Vt dominum facias hunc remanere domi.
Non hunc pro solidis facias ubicunque uagari;
20 Ipsius debes ipse subire uices.
Sed te nescio quid Choridona nouum simulauit
Ingratumque facit te tua rusticitas.
Sic quoque te labens induruit annus et annus,
Vt sulcet faciem plurima ruga tuam.
25Ergo, quam dixi melius sapis, Ouidiane:
Iactas qui numquam fallitur accipitrem.
Fac igitur quod agis; bene rem, Theobaude, notasti:
Exeat in campum uincere qui poterit.
Qui seruire potest scit se quoque gratificare:
30 Seruiat et uideat ne uacuus redeat.
Seruiat et uideat qui munera digna rependat,
Cuius larga manus digna coaptet ei.
Cum tamen exierit, hunc obiurgando coerce
Ne nimis excedat transiliatque modum.
35Non eat ultra fas animosior hostis in hostem,
Fortunam timeat ut sibi non faueat.
Vadat more ferae crudelis miles in arma;
Hunc timor est ut mors obruat anticipans.
Iste nimis properus sibi uult adquirere nomen,
40 Monstrari digito promptus in arma cupit.
Acer et indomitus nimis efferus est cohibendus:
Aetas et tempus nomen ei facient.
Ergo, suis parcat teneris paucisque diebus,
Ne puer in primis obruat auspiciis.
45Sed tu, cui rediens stipendia cuncta rependit,
Non curas quid agat, sed loculos repleat.
Sic ego non laudo, sed, si uis credere nobis,
Parcius et propius uadat in arma puer;
Sic eat ut ualeas custos suus esse comesque,
50 Vt super hunc uigilet sollicitudo tua.
Semper enim timeas ut eum pedagogus omittas,
Quo sine non poteris uiuere - siue mori.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsitCarmina (Baldericus) — 113. Ad puerum mirandi ingenii →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 112. Ad Theobaldum pedagogum
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-112-ad-theobaldum-pedagogum--baldericus-dolensis-a9f03b
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 112. Ad Theobaldum pedagogum», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-112-ad-theobaldum-pedagogum--baldericus-dolensis-a9f03b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.