CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaBaldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 110. Ad eum qui ab eo recedere uolebat

latín

Ipse paras reditum patriosque reuisere fines,
Visurusque tuos ipse paras reditum.
Ipse paras reditum quia res expostulat illud -
Quod tamen auertant dii meliore uia.
5Aut nos o utinam res una reduceret ambos
Aut quod me retinet te retineret opus!
Nunc tantum lacrymas michi discedendo relinques
Tuque flues lacrymis conditione pari.
Nos tamen id pascat quod pascere debet amicos:
10 Tristi succedet, nec mora, laeta dies.
Semper speremus, sperantes id replicemus:
Tempora propicii dii meliora dabunt.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 11. De Iohanne desiderato diutiusCarmina (Baldericus) — 111. Ad eum qui ab eo Ouidium extorsit →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 110. Ad eum qui ab eo recedere uolebat
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-110-ad-eum-qui-ab-eo-recedere--baldericus-dolensis-8c3612
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 110. Ad eum qui ab eo recedere uolebat», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-110-ad-eum-qui-ab-eo-recedere--baldericus-dolensis-8c3612.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.