1. Ave mater, stella maris,
Tu que virgo sola paris,
In te vita fit mortalis
Spiritusque corporalis.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
2. O quam digna res stupore,
Quod pudoris salvo flore
Mamma divo plena rore
Lactat Christum ros aurore.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
3. Conqueratur iam natura,
<Ruunt> eius enim iura,
Quando factor fit factura
Et creator creatura.
Eya hec epithalamia
Celebri memoria
Concinant ecclesia.
4. Ergo gemma castitatis,
Spes eterne libertatis,
Servos tue sanctitatis
Fac concives trinitatis.
Amen.