CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHieronymus

Hieronymus · Medieval

Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VII.

latín

Quid videbis in Sulamite,
nisi choros castrorum?
Quam pulchri sunt gressus tui
in calceamentis, filia principis!
Iuncturae femorum tuorum, sicut monilia,
quae fabricata sunt manu artificis.
Umbilicus tuus crater tornatilis:
numquam indigens poculis. (1290B)
Venter tuus sicut acervus tritici,
vallatus liliis.
Duo ubera tua,
sicut duo hinnuli gemelli capreae.
Collum tuum
sicut turris eburnea.
Oculi tui sicut piscinea in Esebon,
quae sunt in porta filiae multitudinis.
Nasus tuus sicut turris Libani,
quae respicit contra Damascum.
Caput tuum ut Carmelus:
et comae capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Quam pulchra es, et quam decora,
charissima in deliciis!
Statura tua assimilata est palmae,
et ubera tua botris. (1290C)
Dixi: Ascendam in palmam,
et apprehendam fructus eius:
Et erunt ubera tua sicut botri vineae:
et odor oris tui sicut malorum.
Guttur tuum sicut vinum optimum,
dignum dilecto meo ad potandum,
labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Ego dilecto meo,
et ad me conversio eius.
Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,
commoremur in villis.
Mane surgamus ad vineas,
videamus si floruit vinea,
si flores fructus parturiunt,
si floruerunt mala punica:
ibi dabo tibi ubera mea.
Mandragorae dederunt odorem in portis nostris:
omnia poma nova et vetera, dilecte mi,
servavi tibi. (1290D)

Sigue explorando

Por su autor
Hieronymus · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VI.Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VIII. →

Expediente

Autor
Hieronymus
Título
Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-vii--hieronymus-2b13ab
Cita recomendada
Hieronymus, «Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-vii--hieronymus-2b13ab.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.