CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHieronymus

Hieronymus · Medieval

Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VIII.

latín

Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae,
ut inveniam te foris, et deosculer te,
et iam me nemo despiciat?
Apprehendam te,
et ducam in domum matris meae:
Ibi me docebis,
et dabo tibi poculum ex vino condito,
et mustum malorum granatorum meorum.
Laeva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexabitur me.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,
donec ipsa velit. (1291A)
Quae est ista, quae ascendit de deserto,
deliciis affluens, innixa super dilectum suum?
Sub arbore malo suscitavi te:
ibi corrupta est mater tua,
ibi violata est genitrix tua:
Pone me ut signaculum super cor tuum;
ut signaculum super brachium tuum:
Quia fortis est ut mors dilectio,
dura sicut infernus aemulatio:
Lampades eius,
lampades ignis atque flammarum.
Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem,
nec flumina obruent illam:
Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione,
quasi nihil despicient eum. (1292A)
Soror nostra parva,
et ubera non habet:
Quid faciemus sorori nostrae
in die quando alloquenda est?
Si murus est,
aedificemus super eum propugnacula argentea:
Si ostium est,
compingamus illud tabulis cedrinis.
Ego murus: et ubera mea sicut turris,
ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Vinea fuit pacifico,
in ea, quae habet populos:
Tradidit eam custodibus:
vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Vinea mea coram me est.
Mille tui pacifici,
et ducenti his qui custodiunt fructus eius.
Quae habitas in hortis, amici auscultant:
fac me audire vocem tuam.
Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae
hinnuloque cervorum super montes aromatum.
Explicit Canticum Canticorum.

Sigue explorando

Por su autor
Hieronymus · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VII.

Expediente

Autor
Hieronymus
Título
Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VIII.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-viii--hieronymus-db5571
Cita recomendada
Hieronymus, «Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VIII.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-viii--hieronymus-db5571.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.