CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaHieronymus

Hieronymus · Medieval

Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VI.

latín

Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum,
ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Pulchra es, amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem:
terribilis ut castrorum acies ordinata.
Averte oculos tuos a me,
quia ipsi me avolare fecerunt.
Capilli tui sicut grex caprarum,
quae apparuerunt de Galaad. (1289D)
Dentes tui sicut grex ovium,
quae ascenderunt de lavacro:
Omnes gemellis fetibus,
et sterilis non est in eis.
Sicut cortex mali punici genae tuae
absque occultis tuis.
Sexaginta sunt reginae,
et octoginta concubinae,
et adolescentularum non est numerus.
Una est columba mea, perfecta mea,
una est matris suae, electa genitrici suae.
Viderunt eam filiae,
et beatissimam praedicaverunt:
Reginae et concubinae,
et laudaverunt eam. (1290A)
Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens,
pulchra ut luna, electa ut sol,
terribilis ut castrorum acies ordinata?
Descendi ad hortum nucum,
ut viderem poma convallis,
et inspicerem si floruisset vinea,
et germinassent mala punica.
Nescivi: anima mea conturbavit me
propter quadrigas Aminadab.
Revertere, revertere, Sulamitis:
revertere, revertere, ut intueamur te.

Sigue explorando

Por su autor
Hieronymus · 7 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. V.Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VII. →

Expediente

Autor
Hieronymus
Título
Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VI.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-vi--hieronymus-25d30a
Cita recomendada
Hieronymus, «Canticum Canticorum (Hieronymus) — Cap. VI.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-canticum-canticorum-hieronymus-cap-vi--hieronymus-25d30a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.