Sta, quisquis hac transis.
isto sub tumulo
Frustae mortalium ridicula duo sita putrescunt,
Amicorum par atrocissimum;
Stuartus Warthonii et Warthonius Stuarti .
nescias,
fraterno amore diutius continuato,
An violentius rupto,
celebrius insaniverint.
Summa famosi sceleris haec est.
in Duello
mutuis confossi vulneribus occubuerunt.
Fingente utrumque Contubernalium Corona,
et no virate spectaculi attonita.
Ante fatalem congressum,
ne credi possent inimici,
honorarunt se invicem,
adulatoria crudelitate
saeuissime blandi:
ferali ludificatione
constantissime fallaces:
superstitioso vanitatis ambitu
religiosissime impii;
Amplexu Simiae, palpo Feles, lacrimis Crocodili.
Uitae caeremonias, mortis delicias,
Odium et amorem, risum et fletum
Dulcedo vindictae nullo ordine confudit.
maluerunt hostes esse, quam videri.
ne nunc quidem apud inferos Maneis<font color="gray" [Reg: Manis] </font ,
iuxta Etheoclem et Polynicen ,
disiuncti sunt:
sed concordibus flammis ardent.
aeternum obnoxii.
poterant tamen amicius
aut se novisse numquam.
aut noti semper dissensisse.
Viator:
funestis Manibus insputa, et abi.