CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIacobus Balde

Iacobus Balde · Barroco

Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.

latín

Scito heic militem sepultum esse,

magni Nominis Umbram.

Vigiliis fuit praefectus:

nunc altum dormit.

Longas excubias longior somnus compensat.

Inquies, vixit. Quietissimus iacet,

Incenatus tamen ad Maneis<font color="gray" [Reg: Manis] </font non ivit,

glande pastus

Post quem bolum nil amplius edit.

robusta crudi pabuli vis,

AEternitati saginatum probe transmisit.

Dices tamen utique victorem mortis;

quam ore de voravit.

Contemplare inscriptum marmor.

eius angustia coercetur

Tribunus belli.

Cuius ensis tenacius haesit in manibus,

quam anima in corpore.

Ausus fui occurrere Fatis meis.

illa

per medias acies ruentem stiterunt in campo.

Terra, me cadente, sonitum dedit,

Mars gemitum.
Absque clangore non veni ad silenteis.

iam cum illis pariter silendum est.

Fama mea in aere volat.

Ipse in cinere lateo.

Quod vaga cupiditate tractus

Ad diversarum nationum sepulcra

quaeris:

hoc te Germanus doceo,

mori.

Sanguine nobilis, aetate iuvenis, officio vexillifer,

Fui, Vici, Vixi.

sequere.

Heic situs,

expectoravit animam, non efflavit,

gladio praecordia dividente

Stabam, cum circa me plurimi iacerent.

Iterum surgam, cum iacebunt omnes.

siste gressum.

Cinis Mortuus vivo loqui cupit.

Sepulcrum vides eius, qui multos sepelivit.

Belli Dux, tractus huc fui, non ductus.

Rem narro.

Ex vulnere aeger,

ut exercitum ordinarem,

in lectica ferebar per castra.

Audi infortunium.

Curuli sella deiecit curule tormentum.

Divinum fulmen meritus,

humano perii.

pulvis in pulverem me redegit.

Serpentis aenei sibilo afflatus pestem hausi,

et in vestigio animam evomui.

nimius globi splendor, caelum,
Vehemens tonitru, surdum fecit

Utcumque tumultueris, nihil audio.

I sane nunc, et ambula.

Sigue explorando

Por su autor
Iacobus Balde · 11 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV. →

Expediente

Autor
Iacobus Balde
Título
Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-batrachomyomachia-balde-ex-libro-iv--iacobus-balde-11f56c
Cita recomendada
Iacobus Balde, «Batrachomyomachia (Balde) — Ex libro IV.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-batrachomyomachia-balde-ex-libro-iv--iacobus-balde-11f56c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.