CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaMelchior Pudłowski

Melchior Pudłowski · Renacimiento

Melchiar Pudłowski (Orzechowski, 1898)

polaco

Sive petis manibus calamos, sive ora recludis:

Et calamum dulcem et ora diserta refers.

Inclita nam Pallas, Orichovi, et magnus Apollo

Munere te tanto duxerat esse parem.

Ut posses manibus calamos atque ore referre; 5

Sunt pauci tantum, qui meruere decus.

Graccia grandiloquum duntaxat magna Periclem

Et iactat Marcum Roma superba suum:

Quod fontes poterant defendere fulmine linguae

Et poterant trepidos solvere saepe reos. 10

Non minus ipse tuas potis est extollere laudes

Sarmata quisque bonus, si modo recta sapit.

Defendunt illi vitiis fastuque nocentes:

Tu populum purgas ecclesiamque Dei.

Sive igitur calamos laxaveris atque diserta 15

Ora recluseris: o quam tua verba nitent?

Pars stupet, altiloquae donum immortale Minervae,

Utque cohortanti deffluat ore Sophos.

Pars stupet, ut varie oppugnas haec perfida monstra,

A quibus indigne temnitur ecclesia. 20

Perfida monstra petis verbis strictaque securi,

Quae hic concussa iacent, arte manuque tua.

Stancare, quem dices, qualemve putaveris illum,

Quem docta en Pallas Marsque superbus amat?

Stancare, frustra tuas obiicis ad proelia vires, 25

Cassus tu causa, spes tibi nulla manet.

Iupiter ipse tua haec, Orichovi, coepta secundet;

Intrepidus pugnes, hoc duce victor eris.

Non igitur cesset tua sternere castra malorum:

Dura securis, qua monstra maligna petis. 30

Sigue explorando

Por su autor
Melchior Pudłowski · 145 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Lutnia (Pudłowski)Na łakomego (Pudłowski) →

Expediente

Autor
Melchior Pudłowski
Título
Melchiar Pudłowski (Orzechowski, 1898)
Lengua
polaco
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-pl-melchiar-pudowski-orzechowski-1898--melchior-pudowski-77882e
Cita recomendada
Melchior Pudłowski, «Melchiar Pudłowski (Orzechowski, 1898)», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-pl-melchiar-pudowski-orzechowski-1898--melchior-pudowski-77882e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.