Vir bonus et sapiens moritur Tarnovius ille,
Quo fuerat nemo nobilitate prior.
Huius consilium, virtus, prudentia, bella,
Religio atque fides nota fuere simul.
Ergo viri tanti suavis Pudlovius ultro
Carmine fata canit: carmine dulcisono.
Quod si quae tibi praetermissa hic gesta videntur:
Da veniam, nemo scribere cuncta potest.