Quis meam casu reperit coradam?
Ola, non audis, Zoanina surda?
Dic, meam quisnam rapuit coradam 325
Ventre forato.
Sentio meme smagonare flatum,
Nam coradellam mihi sustulerunt,
Non coradellam bovis aut cavalli,
Dico, nec asni, 330
Sed meam, oyme, propriam coradam
Cum tuis sguardis oculisque bellis,
O meae lusor Zoanina vitae,
Nempe robasti.
Cum piva multas venio fiatas 335
Et matinadas facio galantas,
Nec tibi duram, manigolda, testam
Rumpere possum.
Nunc matarellum sono, nunc pavana
Nil tamen curas sonamenta pivae, 340
Quae schitarinos superaret omnes
Citadinorum.
Orpheus primus sonatorus orbis,
Si lyram gratans pegoras, osellos,
Haspides, dragos, lapides tirabat 345
Ad melodiam,
Non ego mancum facio daverum:
Vix pivae flatu repleo botazzum
Et "lili blirum" digitis comenzo,
Omnia saltant: 350
Per domum ballant tabulae, cadreghae,
Spadolae, secchiae, gramolae, badili,
Roca cum fuso, gratarola, zappae,
Mille pignattae.
Saepe dum canto gelidis sub umbris, 355
Cum lupis agni, canibus capretti,
Vulpibus galli pariter comenzant
Fare morescam.
Dura sed plus es, Zoanina, saxis
Ac habes testam similem giarono; 360
Porto calcagnos ego plus tenellos
Quam tua voia.
Curo super lectos alii repossant,
Solus intornum lachrymans camino;
Non habes de me, traditora, doiam, 365
Immo caleffas.
Ayme, cur tantas renui morosas?
Nonne Bertazzam, Toniam, Simonam?
Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo
Sis molesina. 370