Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,
Ut chiamat vitulum vacca smarita suum,
Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,
Smergolat echisonis per nemus omne cridis 290
Fert altam caudam, longas distendit orecchias
Audiat ut puerum forte boare suum;
Sed plangens aliquam finaliter iritroit umbram
Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.
Me rursus trasportat amor de more cavalli, 295
Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:
Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem
Et loca fert gambas per dubiosa suas;
Dicere nil prodest "Sta! Sta! " monstrando crevellum,
Hunc firmare tamen sola cavalla potest. 300
Scorrozzata quidem stetit uno mense Zanina
Et causam sdegni non ait illa mihi,
Me non ascoltat plorantem more putini,
Cui perdonanzam sic peto sicve crido:
"Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum, 305
O plus calcagnis dura Zanina meis.
Qualem terrenum glaciali tempore vango,
Quando nil campos vanga forare potest,
Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,
Nec piat orecchias ulla preghera tuas. 310
Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam
Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";
Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.
Heu, libertatis venditor omnis amans".
Quomodo supportat Veneris fraschetta Cupido 315
Ut braga sit capiti saepe beretta meo?
Ad corpus sanctae - volo biastemare - Nephissae,
Non est affanno doia paranda meo.
Hanc amo poltronam, nec amo, sed more botiri
Scolor et ad guisam sulphuris igne coquor. 320
Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto
Calcibus hinc saevit, morsibus inde furit.