CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Prologus auctoris.

latín

Suscipe pauca tibi veteris, Willelme, Nigelli
Scripta, minus sapido nuper arata stylo.
Hoc modicum novitatis opus tibi mitto legendum,
Maxima pars animae dimidiumque meae.
Ipsa superficies quamvis videatur inepta
Materiesque rudis, verba diserta minus,
Multa tamen poterit lector studiosus in illis
Sensibus et studiis carpere digna suis.
Non quod verba sonant, sed quae contraria verbis
10Insita sensus habet sunt retinenda magis.
Quis vetet, ex nugis vario paradigmate sumpto,
Seria quandoque plurima posse legi?
Saepius historiae brevitas mysteria magna
Claudit, et in vili res pretiosa latet.
Quicquid ad exemplum morum scriptura propinat
Doctrinae causa, debet habere locum.
Saepius admiror, dum tempora lapsa revolvo,
Quam fuerint nobis quamque notanda tibi.
Nil cum praeterito praesens mihi tempus habere
20Cernitur, in caudam vertitur omne caput.
Fit de nocte dies, tenebrae de luce serena,
De stulto sapiens, de sapiente nihil;
Fit Cato mentis hebes, linguam facundus Ulixes
Perdidit instabiles non habet aura vices;
Plusque Catone sapit, magis est facundus Ulixe:
Qui modo mutus erat mente manuque carens;
Quique fuit sapiens duro sub tempore belli,
Hunc quasi delirum tempora pacis habent;
Et qui nil sapuit nisi stultum tempore duro,
30Postquam pax rediit, incipit esse Cato.
Quodque magis miror, furantur Nestoris annos,
Quos nondum partus edidit ipse suus.
Sic fortuna, parit dum partus prodigiosos
Redditur ex partu prodigiosa suo;
Prodiga facta magis quam provida, prodigiosam
Conspicit ante suam se peperisse diem.
Nam puer impubes Cicerone disertior ipso
Fingitur, et magno scire Catone magis;
Omnia lunari subiecta globo reserare
40Novit, et interdum mystica multa videt.
Qualemcunque virum cupias, quantumque disertum
Fingere mente, manu pingere, talis erit;
Talis apud tales, talis sub tempore tali,
Subque suo tali judice talis erit.
Sicque dealbatus paries depingitur extra,
Interius plenus sordibus atque luto.
Sic pictura lutum vestit, sic gemma venustat
Stercora, sic aurum putrida ligna tegit.
Qui nihil est per se, nec habet quo tendat in altum,
50Expedit alterius ut relevetur ope.
Est tamen absurdum, cum quilibet ex alieno
Intumet ulterius quam tumuisse decet.
Quamvis, de propria cum quis virtute superbit,
Sit vitium, levius hoc tamen esse puto.
Consuetudo tamen solet attenuare pudorem,
Reddit et audacem quem mora longa iuvat.
Regna licet teneat sceptrumque leonis asellus,
Juraque det populis, semper asellus erit.
Asperior tamen est, in sede leonis asellus
60Si positus fuerit, quam foret ipse leo.
Pelle leonina tectum detexit asellum
Fastus et excedens gloria vana modum.
Si moderata foret saltem, sub imagine falsa
Res simulata diu posset habere locum.
Sed nimis impatiens gravis in novitate vetustas
Praecipites saltus in sua damna dedit;
Dum miser ipse sibi factus suus ex alieno
Fortunam didicit dedidicisse suam,
Perdidit invitus, male se simulante leonem,
70Quod bene sive male credidit esse bonum.
Si qua minus prudens male perdidit, ex alieno
Perdidit, ex proprio nil periisse liquet.
Quae fuit ante sibi nullo mediante figura
Permanet, ex nihilo perdidit ergo nihil.
Qui leo non potuit fieri, si fiat asellus
Sufficit, alterius sarcina pondus habet.
Quoque magis fertur magis est onerosa ferenti,
Respectu vario pondera pondus habent.
Sanius ergo foret alienum non rapuisse,
80Quam cum dedecore non retinere suum.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Planctus Bicornis.Speculum Stultorum — Qualiter Bernardus supervenit, dominus Burnelli. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Prologus auctoris.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-prologus-auctoris--nigellus-de-longo-campo-674287
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Prologus auctoris.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-prologus-auctoris--nigellus-de-longo-campo-674287.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.