CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaNigellus de Longo Campo

Nigellus de Longo Campo · Medieval

Speculum Stultorum — Qualiter Bernardus supervenit, dominus Burnelli.

latín

Vix ea fatus ita cum rusticus ecce cruentus
Intrat et acclaudens ostia dixit ita:
«O Burnelle, mihi multos quaesite per annos,
«Et nunc fortuitu vixque reperte tamen!
«En ego! Bernardus, dominus tuus! en ego certe
«Sub quo praeterita crimina cuncta lues.
«Huc ades, accede! mecum gradieris ad urbem
3490«Unde recessisti nocte patrando dolum.
«Et novus annus erat et sabbata sacra fuerunt,
«Tempore quo scelus hoc ausus es atque nefas.
«Et, bene si recolo, postquam me deseruisti,
«Quatuor aut quinque lustra dedere locum.
«Jam senio fractus jam viribus atque vigore
«Corporis effractus diceris esse senex.
«Absit ut ulterius quicquam nisi forte coactus
«Sive libens facias, absque labore tamen.
«Usibus addictus tantummodo cotidianis
3500«Nil facies, nisi quod paucula ligna feres
«Sportellasque meas geminas duplicesque farinae
«Saccos, meque super; nec grave pondus ego.»
Dixit, et injecto capiti de more capistro
Duxit et abduxit, fuste docente viam;
Et ne forte fugam rursus meditetur iniquam,
Subtrahat et domino debita pensa suo,
Funditus abscidit aurem Bernardus utramque,
Cautior ut fieret cauteriatus ita.

Sigue explorando

Por su autor
Nigellus de Longo Campo · 75 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Speculum Stultorum — Planctus Bicornis.Speculum Stultorum — Qualiter Brunetta liberata est. →

Expediente

Autor
Nigellus de Longo Campo
Título
Speculum Stultorum — Qualiter Bernardus supervenit, dominus Burnelli.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-speculum-stultorum-qualiter-bernardus-supervenit--nigellus-de-longo-campo-4f3fd2
Cita recomendada
Nigellus de Longo Campo, «Speculum Stultorum — Qualiter Bernardus supervenit, dominus Burnelli.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-speculum-stultorum-qualiter-bernardus-supervenit--nigellus-de-longo-campo-4f3fd2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.