CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — Summorum pontificum series in Augusto templo deріста

latín

Quam bene, o sanctorum series clarissima patrum,
Hic paries vestris fulget imaginibus!
Nam caeleste datur vobis recludere templum,
Atque animas sedem ducere ad aetheream.
Oh! quot vos inter dulci pro nomine Iesu
Vincula et immitem sustinuere necem!
Quot leges populis et provida jura tulerunt,
Vel quae scripta animis indidit ipse Deus!
Incultas alii per litora inhospita gentes
Crudeli e victu et moribus horrificis
Ad sanctam duxere Fidem sensusque benignos,
Portentis actas flumine et eloquii.
Reginam ast alii praecelsis molibus urbem
Tam late ornabant, ut monumenta novae
Exsuperent Romae prisci miracla Quirini,
Mireturque hospes numine digna magis.
Hic procul ausoniis turmas pellebat ab oris
Barbaricas, nimium heu! queis placet Ausonia.
Illi post victos mira virtute labores
Roma triumphali est obvia laetitia.
Vos igitur salvete patres, salvete potentes
Auctores Fidei christiadumque duces.
Quae gens regali jam pridem sanguine creta
Tot valet heroas promere magnanimos,
Sceptra quibus, nullo cessantia tempore, avorum
Transmittat dextra, et collocet in solio?
Jam prope viginti complerunt saecula magnos
Orbes dum sacrum permanet imperium:
Altero et extinto rectore haud deficit alter,
Et nullo posthac tempore deficiet,
Donec percurrant errantia sidera caelum,
Atque rotet tellus pendula cardinibus.
Aeterna haec arbos, ipsa radicibus altis
Christi fixa manu, tollit ad astra suos
Ingentes ramos, ullis haud viribus unquam
Fragendos, fructus et dabit usque novos.
Sed cum caelesti simul est humana potestas
Romano in terris tradita pontifici.
Quis porro subrepta armis et sparsa cruore
Jure parata bono dixerit imperia?
Quis gentes celebret crudeli marte subactas,
Et quos regnandi dira agitat rabies?
Pontifices sed enim laeta regione, Metaurus
Quam rigat et Rubicon flavaque Tibris aqua,
Exturbare ausit? Non hos vis martia campos,
Devotae at Petro sponte dedere manus.
Haec pax arva colit solers, pax candida et urbes
Servat, et assidue protegit ipse Deus.
Vos pudeat, queis sanguineos post bella triumphos
Vimque placet gladii dicere carminibus.
Ipse hanc pontificum seriem lon go ordine ductam,
Et placidas leges et pia regna canam:
Cui modo tam cito quod sacri concordia coetus
Adjunxit nonum, caelo adigente, Pium,
Christicolae abstersis lacrymissimul undique plaudunt,
Spemque bonam toto pectore concipiunt.
Quippe illum norunt mira pietate minores
Iam fovisse sinu jam nutriisse greges.
Norunt quam vigili noctuque diuque labore
Pestiferos angues arcueritque lupos.
Virtutes norunt, illum quae pulcrius ornant
Quam trina augustis nunc data serta comis.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — Sulla coronazione di spine di N. S. Gesu' Cristo SonettoSpecimen Latinorum carminum — Versus hendecasyllabi →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — Summorum pontificum series in Augusto templo deріста
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-summorum-pontificum--iosephus-giacoletti-82886d
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — Summorum pontificum series in Augusto templo deріста», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-summorum-pontificum--iosephus-giacoletti-82886d.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.