CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — Obeliscus contra Pantheon in Platea erectus.

latín

Etsi pyramides tot altiores learning
Me vincant, feriam nec astra fronte:
Haud spernenda tamen tibi, viator,
Sum, ceu nuda forem silex, terenda
Caprinis pedibus, lutoque digna.
Plures quippe mihi celebritatis
Causae adsunt, videar licet pusilla.
Nam sculptas refero notas, vetusta
Quas finxere manu Isidis ministri:
Et verax doceo Phari et Canopi
Leges, bella, duces, sacrosque ritus;
Dum arcanae retegas secreta linguae.
Scriptum marmore me decorat albo
Nomen pontificis boni ac benigni,
Qui me actam in tenebras et obsoletam
E situ extulit, ac dedit rotundum
Delubrum et plateam videre opimam,
Desuperque crucem et locavit astrum.
Nec satis. Pede nam meo fluentes
Rivuli gelidique limpidique
Scatent, queis populi levatur aestus
Hoc circum undique per forum frequentis.
Ergo spernere ne velis, viator,
Me, ceu nuda forem silex, terenda
Caprinis pedibus, lutoque digna:
Etsi pyramides tot altiores
Me vincant, feriam nec astra fronte.
Quod si in aërias daretur alte
Caput ferre plagas, super domorum
Tecta; forte viderer eminenti
Huic contendere gloriosa templo:
Et tunc saeva mihi forent timenda
Fata, queis superi premunt superbos.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — Nella passione di N. S. Gesu' Cristo SonettoSpecimen Latinorum carminum — Odae →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — Obeliscus contra Pantheon in Platea erectus.
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-obeliscus-contra-pan--iosephus-giacoletti-057d0f
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — Obeliscus contra Pantheon in Platea erectus.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-obeliscus-contra-pan--iosephus-giacoletti-057d0f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.