CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — Odae

latín

Per noctis umbras omnia dum silent,
Et somnus artus occupat altior,
Regina caelestis sereno
Lapsa polo stetit ante magnum

Patrem nitenti candida pallio,
Et cincta claris sideribus caput:
Mox dulce ridens intuensque
Vocibus alloquitur benignis.

Me vota, solers me pietas movet,
Queis usque amorem prosequeris meum,
Et qua fide Petri administras
Imperium, sacra jura tutans.

Vis ergo praesens jugiter annuam
aoi Tibi et fideli christiadum gregi?
libon Vis latius regnare in orbe,
Ferre tuum super astra nomen?

Sublime templum condere tu mihi
Sume. Universis hanc ego sedibus
Praeferre nunc semperque amabo,
Et superis cumulare donis.

Aurora primos ut radios ferat,
Septem cacumen respice montium:
Insigne portentum docebit
Quo statuas mihi vertice aedem.

Tanto nec ausu deficient opes.
Gemmas coruscas atque ebur indicum,
Ingensque promet pondus auri
Patritius monitu ipse nostro.

En ipsa campos lapsa per aetheris
Tam grandis adsum nuntia regiae.
Sum Virgo, supremi Tonantis
Sum Genitrix, hominumque custos.

Templi ego surgens culmine in arduo
Pellam irruentes strenua copias
Morbosque et horrendas procellas
Et stygii insidias tyranni.

Sic fata, miro lumine fulguran
Ad magna caeli templa revεrtitur:
Illum obstupescentem pioque
Sollicitum studio relinquit.

Qui plenus almo pectora numine
Iam mente volvit grande opus. Illico
Exurgit, ingestosque vis
Nix animo duplicavit ignes.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — Obeliscus contra Pantheon in Platea erectus.Specimen Latinorum carminum — Pantheon vero et unico Deo dicatum. →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — Odae
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-odae--iosephus-giacoletti-84dad3
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — Odae», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-odae--iosephus-giacoletti-84dad3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.