Mendax Deorum cultus et impius
Cedat. Nefas est oceani freta,
Terramque, et auras, atque olympi
Sidera numinibus replere.
Nec thure, castis nec precibus juvat
Placare divos auris et impotes
Et lucis. Heus! divûm profunda
Vana cohors repetat tenebras.
Uno feruntur numine et arbitro
Decreta. Sane plura ubinam queant
Immensa, ab omni nec creata
Tempore stare simul, supremo
Quae et cuncta nutu condere sint potis?
Miro orbis adspectabilis ordine
Monstrat, diesque et nox et annus
Unius hoc opus esse dextrae.
Secus tumultu desuper omnia,
Circum, deorsum concita cerneres
Ferri; nec ulla rata lege
Cuncta elementa modo cieri
Modo revelli: tum pareret feras
Arbor: columbas vulturius daret:
Solis flagrarent arva ab igne,
Obruta vel pelago natarent.
Ac te sophistae dicta batavici
Fallant caveto, machina cui Deus
Haec universi; et nîl per ipsum
Artificem inter opusque cedit.
Ergo secari in membra putes Deum,
Morbosque dira et vulnera perpeti;
Humana quod gens et ferarum
Talia sustineant necesse?
Num continenti obnoxia limiti
Vique et figurae tam variabili,
Distare nil dices perenni leo
Mente, loci haud spatio coacta?
Heus! heus! malorum nomina tot deûm
Delere templis praestat ab omnibus:
Molemque in orbem circumactam
Qui aethereos moderatur orbes
Praesens et aras numine repleat
Nostrisque votis propitio annuat
Vultu, et repellat prisca in imas,
Tot scelerum documenta sedes.
Haud fallor: en est cernere nunc mihi
Portenta, templique insolitum decus:
En tecta caeli ab axe missis
Undique nunc radiis nitescunt.
Delapsa olympo en aligerûm cohors
Fulgente penna circiter advolat,
Lustrali et unda ac thure casto
Tartareas maculas piando.
Modo heic Tonantis vera patet domus;
Modo est luendis ara piaculis;
Convexa vere nunc beati
Templa poli haec imitatur aedes.