CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaIosephus Giacoletti

Iosephus Giacoletti · Romanticismo

Specimen Latinorum carminum — De salubritate Romanorum fontium

latín

O fontes gelidique limpidique,
Laudabunt alii citos aquarum
Jactus exilientium, quibus vos
Per altum aethera luditis; vel amplas
Conchas et simulacra in aere sculpta aut
Saxo, phidiacae manus labores,
Queis vobis decus additur venustum.
Sed me saepe meis ad astra ferre
Vestram carminibus salubritatem
luvat, limpiduli bonique fontes,
Sive quem reperit puella quondam,
Vel queis Lancisius potens medendo,
Vel gryllus, vel apes dedere nomen.
Vobis Blandusiae nitore lymphae,
Sensu frigidulo ac suavitate
Cedunt, et latices sacri poetis
Quibus Thessala erant rigata Tempe.

Sed qui vos celebrem, salubriores
O fontes acidive sulphurisve
Pleni ad Flaminiam viam scatentes,
Velabrum aut ubi Jani adornat arcus;
Aut quas cernit ab Appia viator
Et sanctae merito vocantur undae?
Per vos corporibus repulsa ab aegris
Morborum gravis effugit caterva,
Et salus redit ac vetusta virtus.
Quid mirum ergo quod undique affluentes
Quirites laticum specus frequentent
Vestrorum, hic properans pedes, sed ille
Pulcro vectus equo aut volante curru,
Et certent cyathos bibisse plures?

Quare vos procul hinc valete, abite,
Quotquot innumeris Galeni in urnis
Profert pharmaca venditor togatus.
Pulmones, stomachum, jecur, lienem
Mt satis recreant satisque purgant
Hi fontes gelidique limpidique,
Quorum praesidio, ac Deo favente,
Annos vivere Nestoris studebo.

Sigue explorando

Por su autor
Iosephus Giacoletti · 95 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Specimen Latinorum carminum — De S. Petri apostoli lacrymis quum coetus Arcadiae principum apostolorum laudes caneret.Specimen Latinorum carminum — De sapientia →

Expediente

Autor
Iosephus Giacoletti
Título
Specimen Latinorum carminum — De salubritate Romanorum fontium
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-specimen-latinorum-carminum-de-salubritate-roman--iosephus-giacoletti-80ecca
Cita recomendada
Iosephus Giacoletti, «Specimen Latinorum carminum — De salubritate Romanorum fontium», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-specimen-latinorum-carminum-de-salubritate-roman--iosephus-giacoletti-80ecca.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.