Curae omiopathicae totum se credidit aeger;
Nam sectator eum decipit Hannemani.
Quae vix formicis satis essent, pharmaca doctor
Adplicat: omne diu permanet inde malum.
Tum ad coenam aegrotus medicum vocat esurientem;
Ac primum longo detinet alloquio.
Dein paucas vini guttas et frustula panis
Atque assum flammis porrigit erythacum.
Tunc medicus: quid enim? Ast aeger: qua tu mihi febrem
Dosi propulsas, hac tibi pello famem.