Quam bene ac proprie, o patrona Virgo,
Hunc decet Tibi dedicare mensem!
Nam tui referens amoris ignes
Comas nunc rosa purpurata pandit,
Et forma genus omne flosculorum
Vincens ambrosioque odore, cunctis
Te sponsis memorat venustiorem.
Septis lilia nunc rigata in hortis,
Pallenti et violae colore pictae,
Monstrant, illa tuam absque sorde vitam,
Haecce os languidulum et sinum dolentem.
Floret nunc amaranthus, et perenni
Signat fronde tuum perenne regnum.
Mi sine, o Domina, ut tibi corollam
Ponam floribus hisce conjugatam:
Meisque adnue, deprecor, benigna
Votis, pectore quae fluunt ab imo.
Ut mense hoc Boream et nigras procellas
Pellentes zephyri polum serenant; sti
Sic tu, Diva potens, repelle nimbos,
Qui res christiadum atque regna turbant.
Et sicut melius nitent ab axe
Mense hoc sidera fausta naviganti;
Tu nostram haud secius rege heus! per aequor
Vitae naviculam, inter universas
Tu clarissima stella, honos olympi,
Et dux christiadum, o patrona Virgo.