Congaudent angelorum
Chori gloriosae Virgini,
Quae sine virili commistione genuit
Filium qui suo mundum cruore medicat.
131.1016A| Nam ipsa laetatur quo coeli jam
Conspicatur principem,
In terris cui quondam sugendas
Virgo mamillas praebuit.
Quam celebris angelis Maria,
Jesu Mater creditur,
Qui Filii illius debitos.
Se cognoscunt famulos!
Qua gloria in coelis ista Virgo colitur,
Quae Domino coeli praebuit hospitium
Sui sanctissimi corporis
Quam splendida polo
Stella maris rutilat,
Quae omnium lumen astrorum,
Et hominum atque spirituum genuit!
131.1016B| Te, coeli Regina, haec plebecula
Piis concelebrat mentibus.
Te cantu melodo super aethera
Una cum angelis elevat.
Te libri, Virgo, concinunt
Prophetarum, chorus jubilat
Sacerdotum, apostoli, Christique
Martyres praedicant.
Te plebes sexus sequitur utriusque,
Vitam diligens virginalem,
Coelicolas in castimonia aemulans.
Ecclesia ergo cuncta te cordibus,
Teque carminibus celebrans,
Tibi suam manifestat devotionem,
Precatu te supplici implorans, Maria:
131.1016C| Ut sibi auxilio circa Christum Dominum
Esse digneris per aevum.