Sancti Spiritus
Adsit nobis gratia
Quae corda nostra sibi
Faciat habitaculum
Expulsis inde cunctis
Vitiis spiritalibus.
Spiritus alme, illustrator hominum,
Horridas nostrae mentis
131.1013A| Purga tenebras.
Amator sanctae sensatorum
Semper cogitatuum,
Infunde unctionem tuam,
Clemens nostris sensibus.
Tu purificator omnium
Flagitiorum Spiritus,
Purifica nostri oculum
Interioris hominis;
Ut videri supremus
Genitor possit a nobis,
Mundi cordis quem soli
Cernere possunt oculi.
Prophetas tu inspirasti, ut praeconia
Christi praecinuissent inclyta.
Apostolos confortasti, ut trophaeum
Christi per totum mundum veherent
Quando machinam per Verbum suum
Fecit Deus coeli, terrae, maris,
Tu super aquas foturus eas, numen
Tuum expandisti, Spiritus.
Tu animabus vivificandis
Aquas fecundas,
Tu, aspirando da spiritales
Esse homines.
Tu divisum per linguas mundum
Et ritus adunasti, Spiritus.
Idololatras ad cultum Dei revocas,
Magistrorum optime.
Ergo nos supplicantes tibi
131.1013C| Exaudi propitius, sancte Spiritus,
Sine quo preces omnes cassae
Creduntur et indignae Dei auribus.
Tu, qui omnium saeculorum sanctos,
Tui numinis docuisti instinctu,
Amplectendo spiritus;
Ipse, hodie apostolos Christi
Donans munere insolito
Et cunctis inaudito seclis,
Hunc diem gloriosum fecisti.