QUam variis fatis caelestia sidera mentes
Exagitent: nostro carmine nota dabo
Ille tenax rigido tellurem versat aratro
Et stimulat biiuges per sua rura boves
Hic baccho teneras coniungit in ordine vites
Ut repleat dulci concava vasa mero
Ille ducum et regum sequitur spectabilis aulas
Donec sub titulum nobilitatis eat
Est alius: quem fata ferunt ad praelia Martis
Deliciasque suas vulnera saeva putat
Divitias alius caecum concludit in antrum
Et spernit solitas ventre famente dapes
Illi tantus amor nummi mihi quantus amore
Dum sequor amplexus Ursula chara tuos
Est alius: nomen qui gestit habere poetae
Nominibusque tribus nobilis esse cupit
Et quamvis nullos didicit concludere versus
Et quo legitimum stare poema solet
Ille tamen titulum vatis nomenque poetae
Mentitur: vacuum nomen ab arte gerens
Cuius cum relegis figmenta et inania verba
Ceu crepitus ventris turpiter aure sonant
Non is divina: aut humana negotia tractat
Grammatici tantum nomen inertis habet
Atque utinam latiam: graiamque hic flectere linguam
Nosceret: et quicquid philosophia docet
Spumam: algam: bibulam scribit sine calce et arenam
Nec quod divinae est construit artis opus
Antigonus tali dederat sua dona poetae
Ut dese nullum scribere vellet opus
Inter mortales nemo est sublimior arte
Quam qui describit cuncta poeta bonus
Nascitur hic melius quam praeceptore creatur
Divinum ingenium cui dat ab arce deus
Divinaque sua conscendit ad aethera mente
Verbaque blandiloquo fingit in eloquio
Haec tria si quis habet veri sibi nomina vatis
Accipit et cunctis carmine gratus erit
Sorte sua contentus erit parvoque beatus
Diuitiasque suas carmina docta putat
Induit hic tetrum simulata mente cucullum
Fomenta ut vitae possit habere suae
Indoctum tandem quem sors ubi tollit in altum
Ad questum toto voluitur ingenio
Et cuperet nemo fieret quia doctus in orbe
Mactat enim obtruncans scripta vetusta manu
Inque habitu et verbis et gestu relligiosus
Pectore sed rapidus noscitur esse lupus
Ebrius hic tota desiccat pocula nocte
Omnivori tantum gaudia ventris amans
Astrorum petit ille vias: zonasque patentes
Climata cum certo dinumerans radio
Ille vagus quaerit per vastum flumina mundum
Oceanique trucis littora cuncta notat
Hic mare velivolum plenumque furentibus Euris
Scandit: et aeratas in sua lucra rates
Et populos gentesque petit quos Phoebus ad ortum
Quosque per occasum lumine pronus adit
Ille genethliacam praedicit fata per artem
Et manibus densas tractat e)fhmeri/das
Illis non alia est regio nunc plenior ulla
Quam quae germano nomine dicta manet
Est qui fortuitis praedicat tempora punctis
Quemque tenet glabra linea scripta vola
Hic quaerit numeris arcana mente cabalas
Et magicis verbis sacra profana facit
Ille videt sacro Cristallo cuncta futura
Euocat hic manes tartareumque chaos
Alter mirifico probat omnia condita verbo
Bisque duas samias iactat in ore notas
Non opus est nobis quod Gallia vana petatur
Nobiscum surgit cuncta superstitio
Cum deus hunc sacro perfecit pectore mundum
Ut nihil huic addi diminuive queat
Cur temere illi audent naturae vertere leges!
Arcanumque dei vendere consilium!
Hinc tales natura fugit: deus optimus odit
Ceu qui prostituant condita fata dei
Nemo mathematicus genium indemnatus habebit
Quandoquidem violat iusque piumque dei
Inde parum illorum constant mentes: animique
Et vita illorum multa pericla subit
Hic cupidus tacito confundit in igne metallum
Promittens auri pondera magna novi
Et vagus in toto sponsor devoluitur orbe
Decipiens nugis oppida cuncta suis
Concoquit hic aurum potabile: philosophorum
Et lapidem miro conficit ingenio
Ille rotam vivam patula promittit in aura
Cuius motorem cernere nemo queat
Huic Lolli doctrina placet: verbosior omni
Quae sedet ad cunas garrula semper anus
Est quem per totam dialectica sauciat annum
Cui lis de rebus nominibusque venit
Bella Chimerifero cui sunt rabiosa tumultu
Dum fervet totis rixa proterua scholis
Cum res defendit cui nomina praetulit alter
Pro quorum rixis non faba danda mihi
Hi modo germanas gymnasia cuncta per oras
Implent et logicam per tria lustra docent
Nemo hic Platonis quid dia volumina scribant
Noverit aut Plinii vel Ciceronis opes
Dum quaeris faciat quid Socrates aut Plato summa
Lumina: per Graias quae micuere scholas
Mox tibi respondent hic currit et ille movetur
Sic perdunt nugis tempora cuncta suis
Bartolus hunc: Baldusque tenet: verbosus et Aso
Quemque tulit tumido Sicilis unda freto
Est qui Romanam cupidus discurrat ad urbem
Absentes nummos in sua lucra petens
Dives ubi multis altaribus est: pia Baccho
Et Veneri cunctis sacra diebus agit
Ast ego non alio potui sub sidere nasci
Quam quod sub terris dicitur alma Venus
Illa suo totam texit mihi sidere vitam
Quatuor ut lustris vita peracta fuit
Cumque alii variis plorent sua fata querelis
Tela Dionei numinis ipse queror