CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Origo mundi ex ventre Demogorgonis

latín

PEr Demogorgoneum memorantur cuncta tumultum
Ex veteri prodisse chao dum ventre tumeret
Forte senex totueque ferens in corpore mundum
Distendit gravidam maturi ponderis aluum
Quod fuit aeterni conceptum ab origine mundi
Impatiensque oneris cupidusque reponere tandem
Pondus iners molemque rudem se ventre prementem
Indignatus ait: vacuas te profer in auras
O mundi deforme chaos superisque pudendum
Et vos cunctarum discordia semina rerum
Ignava in nostris quae tanto tempore membris
Delituistis: acres facientia saepe dolores
Visceribus tumulata meis dum bella movetis
Ite ite actutum iubeo: pulchroque decore
Condite luciflui rutilantia sidera caeli
Et me iam vestro vacuum praestate tumultu
Dum mundi fabricetis opus: quod pace perenni
Alliget aeternus concordi foedere mundus
Dixit: et excutiens veterum: mox terra polusque
Et mare fluctivomum liquidusque et turbidus aer
Quique subest gelidae lunae nunc proximus ignis
Exierant: propriis spatio et disiuncta figuris
Atque lacunosas ventris liquere cavernas
Moxque per octavam simulacra micantia spheram
Ignifluis radiata comis per quinque patentes
Zonas se totum subito explicuere per orbem
Hinc Vervex: et Libra pares facientia noctes
Et Caper: et Cancer: quae maxima tempora luci
Et tenebris referunt: et quae prolata sub axes
Signa micant cursum peragunt mox fixa diurnum
Bisque duodenas redeunt revoluta per horas
Donaque per teneras coeperunt fundere terras
Et variis radiis lucere per aera. deorsum
Infusa virtute nova quae semina rerum
In terrae tumulata sinu caecoque in acervo
Digessit: iussitque suis distare figuris
Hinc tellus variis florum redimita coronis
Arboribusque suis fructus frugesque creavit
Atque homines pecudesque simul produxit in arvis
Hinc volucres aer: piscesque receperat aequor
Per mare squamigeris ducentes corpora pinnis
Hinc etiam octavo quae sunt contraria mundo
Astra suis variis coeperunt currere cyclis
Saturnus totumque regens qui Iuppiter orbem
Et Mars qui miseras inmittit sidere clades
Et Phoebus Veneri socius: citharaeque repetor
Mercurius: gelidae Lunaeque novissimus orbis
Quae nunc retrogrado properantia tempora motu
Impediunt: tardantque vages procedere causas
Et rursus statione sua fluitura morantur
Ut stabili fixoque meent sua fata tenore
Dum miscent refluo volitantia semina motu
Per varias reditura vices et longa per aevum
Compleat aeterno mundus sua saecula cursu
Illa iubente deo rapidis qui praesidet astris

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Odiporicon a Sarmatia per Slesiam Boemos et Moravos et quae flumina ab illis exeantQuattuor libri amorum — Quod diversi ad diversa studia nati sunt se tantum ad amorem natum esse scribit →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Origo mundi ex ventre Demogorgonis
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-origo-mundi-ex-ventre-demo--conradus-celtis-22dc4f
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Origo mundi ex ventre Demogorgonis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-origo-mundi-ex-ventre-demo--conradus-celtis-22dc4f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.