NUper ab Eois remearem ut Celtis ab oris
Laetus in Austrinas me referendo plagas
Exceptus fueram per terram divitis arui
Qua Praga vitiferis collibus alta micat
Cingitur Hercynio quo laeta boemia saltu
Teutonicas gentes undique clausa videns
Qualiter in grais memorantur Thessala regnis
Tempe sub Emathiis saepta fuisse iugis
Taliter Almanis se laeta Boemia terris
Erigit: et largis flumina fundit aquis
Hic Bohuslaus habet sua candida tecta boemus
Musarum et patriae fulgida stella suae
Albis Germanum cum Molda fertur in aequor
Molda pragam pulchris qui secat altus aquis
Sed medias albis germanas dividit oras
Et secat in partes teutona regna duas
Hic ubi misnensis celeberrima regia surgit
Arcem et quae templum continet alta sacrum
Hospitii qui iura mihi hac seruavit in urbe
Pragensi: tenera prole beatus erat
Nondum bisquinos Lunae compleverat annos
Absumpsit decimum sed tamen illa deum
O fortem dixi gentem: quam nemo domabit
Dum vorat a prima luce beata deos
Hic praesul fuerat iudaeo sanguine cretus
Qui mihi non poterat verba latina dare
O dignam dixi tam docto praesule gentem
Qui mihi non potuit verba latina loqui
Sed quia non lingua celebrantur sacra latina
Quilibet hic praesul rusticus esse potest
Hic Odera (a priscis qui nomina Suevus habebat)
Nascitur. et Codani praecipitatur aquis
Suevus: qui Slesum socium sibi convocat amnem
A quo nunc nomen Slesia terra gerit
Slesia quae pulchris habet oppida condita muris
Visa caput quorum culta Vratislavia
Hinc Moravinus ager: pluvium conversus in austrum
Marcomanes pingui sub regione fovet
Hic Augustinus vates olomuncius ortus
Pannonii regis bellica gesta canit
Hic igla cum deio tumidum emittuntur ad histrum
Et Mora: quae genti nomina clara dedit
Hic ubi bossonium consurgit turribus altis
Limes teutonicis: Ungaricisque viris
Hinc Cambus tumidis: nigrisque in fluctibus issus
Exit in Austriacas: Pataviasque plagas
Norica rura petit Regus conversus in austrum
Qua Ratisponae moenia celsa micant
Hic ego ut aestivae dederam mea membra quieti
Subripuit mentem pulchra puella meam