CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Invitat Ursulam ut sibi venam incidenti ministret

latín

SQuamigeris modo Phoebus agit sub piscibus orbem
Humida et ad vernae sidera tendit ovis
Iamque redit nostris lumen spirabile terris
Occultum inferno quod prius orbe fuit
Inde simul certant calor et crassissimus humor
Frigida quem genuit nuntia mortis hiems
Quaeque prius fuerant occlusis corpora poris
Soluuntur Phoebo iam redeunte novo
Spumeus hinc toto lascivit corpore sanguis
Et tumet in membris turgida vena suis
Ergo ubi cras roseo sol spargit lumine terras
Vena mihi elicito caesa cruore fluet
Nam mihi dum pectus gravidum non rite saliret
Nec tenuit soliti vena tenoris iter
Hippocraten: Rasum. Galienum: celsum Avicennam
Consului: medicam qui mihi ferrer opem
Qui mihi ferret opem medicus si fata morari
Arte potest: doses miscet ut ille suas
Sanguine plena tumens (respondit) vena secanda est
Et cruor atra gerens eiaculandus erit
Mox ego consului Phoebum quae signa teneret
Atque ubi in obliquo curreret axe soror
Iuppiter inveni Venerem cras luce benigna
Aspiciet: clarum solque tenebit iter
Ergo age cras venias nostri sub limina tecti
Ursula: pars animae dimidiumque meae
Primus amor furor est: et noxia flamma secundus
Tertius a vera sed ratione venit
Quartus ab officio est dum curva supervenit aetas
Quae movet ad baculum languida membra suum
Stabis et emissum spectabis laeta cruorem
Iudiciumque mei sanguinis ipsa dabis
Scilicet an fido tibi sim coniunctus amore
Dilecta et quantum femina nulla mihi est
Sanguis enim sedes animae cum dicitur esse
Iudicium veri semper amoris habet
Sic tua te facies prodit cum cernis amantem
Candida sanguineus mox ferit ora rubor
Sic tua sperato dum comprimo pectora lecto
Purpureo occurres blanda liquore mihi
Albaque sanguineis miscentur lilia baccis
Dum simul ad metam pugna utriusque venit
Ergo age puniceam dum vult incidere venam
Flebo/tomos querens vulneris ante locum
Qui simul ac vulnus subito mihi fecerit ictu
Et cruor elicitus prosilit astra petens
Tu niveis manibus sustentans Ursula peluem
Hos mihi versiculos in mea fata canens
Macte novum Celtis membris habiture vigorem
Prorogat et vitam Iuppiter ipse tuam
Et mox fasciola constringes vulnera nostra
Quam signet cordis nota figura tui
Inde torum molli sternes mihi candida pluma
Ceruicemque meam terque quaterque leves
Oscula tunc blandis infiges dulcia labris
Et fies nostri fida ministra tori
Sed caveas caesam ne tanges lubrica venam
Nam solet in digitis vena tumere tuis

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Invitat Barbaram ad ortum ut secum diem conceptionis suae celebretQuattuor libri amorum — Invitatur a Barbara ut more Lubicensium secum cellas subterraneas ingrediatur →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Invitat Ursulam ut sibi venam incidenti ministret
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-invitat-ursulam-ut-sibi-ve--conradus-celtis-0327cf
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Invitat Ursulam ut sibi venam incidenti ministret», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-invitat-ursulam-ut-sibi-ve--conradus-celtis-0327cf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.