CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — De situ Germaniae et moribus in generali

latín

GEns invicta manet toto notissima mundo
Terra ubi se devexa globo demittit in Arcton
Solis et algoris patiens durique laboris
Ingrata ignavam vitae tolerare quietem
Indigena. haud alia ducens primordia gente
Sed caelo producta suo Demogorgonis aluus
Protulerat: patulas ubi cuncta creata sub auras
Germanos vocitant latii. Graii sed adelphos
Quod fratrum soleant inter se vivere more
Nomen nobilibus quod adhuc venerabile nostris
Pectoribus similes ingentes corporis artus
Prodiga cui natura dedit per lactea colla
Candida proceris tollentes corpora membris
Flava coma est: flavent oculi: flavoque colore
Temperie iustam retinent sua membra staturam
Voxque habitum mentis cum gestu et pectora prodit
Vox quae nil muliebre sonat sed tota virilis
Martia crassiloquo testatur corda palato
Commune his studium venari: equitare: vagari
Atque suum varias victum quaesisse per artes
Vel Bacchum viduis crescentem iungere palis
Aruaque quadriiugo proscindere pinguia aratro
Nec patrio tepuisse solo iuvenilibus annis
Sed mox doctiloquae praecepta adiisse minervae
Vel vaga veliferas duxisse per aequora naves
Atque suis terris varias adducere merces
Nec censere nefas animum intendisse rapinis
Dum fera belligeri meditantur praelia martis
Atque illum regum celsas quaesisse per aulas
Quatuor ad fines quas teutonis ora coercet
Sive per hercyniae nemorosa cacumina silvae
Dentatos prosternere apros: silvisque vagantes
Aeripedes cervos: Ursosque agitare feroces
Unguibus accipitres trucibusque iubere rapinas
Tollere et evulsas dispergere in aethera plumas
Hinc animus dubiis audens se credere rebus
Nec segnis: timidusque mori: roseumque cruorem
Pro patria et charis certans effundere amicis
Atque avidus caedis: siqua ulla iniuria laesit
Quique fidem sancto et constanti pectore seruat
Relligionis amans: superumque: et cultor honesti
Et veri: iustique tenax: mens consona labris
Ficta coloratae fugiens mendacia linguae

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — De sideribus verticalibus GermaniaeQuattuor libri amorum — De supellectili sua per aurigam Sarmatam perdita →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — De situ Germaniae et moribus in generali
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-de-situ-germaniae-et-morib--conradus-celtis-ec1753
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — De situ Germaniae et moribus in generali», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-de-situ-germaniae-et-morib--conradus-celtis-ec1753.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.