CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — De supellectili sua per aurigam Sarmatam perdita

latín

SArmatia infelix rigidum damnata per axem
Utraque quam gelido despicit ursa polo
H(ni/oxosque suo volitans per sidera curru
Enioche o nostris quam malefide libris
Nam cum mandata est quondam tibi nostra supellex
(Quam mihi debebas reddere perdideras
Quot scythicas pelles et crudi vellera Mosci
Quicquid hyperboreo et Sarmata mure rapit
Quotque palaestinae secreta volumina linguae
Hei mihi: sarmatico perdidit ille dolo
Plena mihi latiis quis reddet scrinia libris
Et quae de Grais docta Minerva canit
Democritas Zenonas inexplicitosque Platonas
Multaque per Samium dogmata scripta virum
Quid Ciceronis opes querar et pia carmina vatum
Omnia sarmatico perdidit ille dolo
Nolo tamen miserae deducere tempora vitae
Ut mihi post mortem fama perennis eat
Scilicet: his rebus vita est querenda beata
Corporis atque animi non caruisse bonis
Non egeat sanum corpus cum pectore sano
Et rerum causas discere semper amet
Excudatque aliquid residens sub pectore Phoebus
Quod bona posteritas laudet: honoret: amet
Certa domus mihi sit: mediocri et splendeat usu
Contegat et corpus patria lana meum
Iucundus veniat parilis tacitusque sodalis
Qui vultum sortis ferre utriusque queat
Hinc Cytherea meo consors sit candida lecto
Quae sit carminibus lima severa meis
Rite deos venerer nec mens mihi conscia culpae
Et maneat vitae candida fama meae
In ius nemo vocet: nec opus mihi iure protervo
Iudice me nemo sic neque teste cadet
Sic ubi tranquillae currunt mihi stamina vitae
Nil querar amissos in mea damna libros
Et pelles scythicas et crudi vellera Mosci
Textaque sarrana serica fila manu

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — De situ Germaniae et moribus in generaliQuattuor libri amorum — De tractu Hercyniae silvae per Germaniam →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — De supellectili sua per aurigam Sarmatam perdita
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-de-supellectili-sua-per-au--conradus-celtis-3f2df5
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — De supellectili sua per aurigam Sarmatam perdita», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-de-supellectili-sua-per-au--conradus-celtis-3f2df5.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.