TErra hominum pecudumque ferax quaeque ubere gleba
Spiciferam cererem multo cum fenore reddit
Pascua florigeris extendens pinguia pratis
Ingentesque lacus varias vastasque paludes
Et fluvios varios sapido qui pisce redundant
Collibus apricis agrisque et montibus altis
Plurima vitiferi qui fundunt munera Bacchi
Vicino iam sole novo qui sidere laeto
Proximior nostris infundit lumina terris
Hinc varii cultus et cultis moenibus urbes
Mitior et populus germano nascitur orbe
Explosa ruditate fera quam barbarus olim
Silvicola in riguis servabat saltibus ortus
Illa superficies germanis traditur oris
Quae mihi bis quinos fuerat lustrata per annos
Quam siluis fluviisque suis et montibus altis
Et variis populis vario et discrimine linguae
Sideribusque suis deus et natura creavit
Verba Ierothei sanctissimi ex eius hymnis amatoriis. Amorem sive divinum sive angelicum sive spiritualem sive animalem sive naturalem dixerimus: unitivam quandam et commiscentem intelligimus virtutem Ipsa superiora quidem moventem ad providentiam inferorum aequalia vero rursus ad communicativam socialitatem adinuicem et in ultimis inferiora ad meliorum et sublimiorum conversionem
CONRADI CELTIS PROTUCII GERMANI POETAE LAUREATI LIBRI QUATTUOR AMORUM SECUNDUM QUATTUOR GERMANIAE LATERA CUM GENERALI DESCRIPTIONE EIUS AD MAXMILIANUM REGEM EXPLICIT ANNO MILLESIMOQUINGENTESIMO ET NOVI SAECULI SECUNDO KALENDIS FEBRUARIIS. IN ANNO VITAE MEAE. XLIII: