CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — De munere et epistola sibi ab Ursula missa

latín

URsula germanis misit mihi carmina verbis
Fulmina quae possent frangere rauca Iovis
Excuterentque suum Neptuno blanda tridentem
Et Marti gladium Mercurioque lyram
O quotiens placidae dedimus nunc oscula chartae
Et quotiens nobis illa relecta fuit
Eius enim videor praesentes cernere vultus
Dum sua luminibus perlego scripta meis
Sed lacrimae produnt veros sibi mente calores
Confudit scriptas cum quibus illa notas
Et queritur tacita Veneris se compede vinctam
Et simulat flammas condere posse suas
Felix si latiam didicisset femina linguam
Iam respondissent verba latina meis
Non proba: non sappho: nec Hrosvida blandius illa
Scripsisset lyricis carmina docta modis
Nemo germanas latialia verba puellas
Edocet: aut cupiat verba latina loqui
Quamvis femineis scateat germania claustris
Et latiis verbis nocte dieque canant
Sacra tamen latias intelligit ulla camenas
Tantum simplicitas barbariesque placet
Vel druidum ritu non debent noscere voces
Quas dedit arcanis Solyma terra libris
Scilicet in vulgum ne serpant sacra profanum
Mandentur magicis vel sacra verba dolis
Quapropter ritu quondam servavit eodem
Relligio. ut nullus ferret in aede libros
Compulsi Graios iuvenes ediscere versus
Nec liber in manibus ceu modo tritus erat
Sed nunc germanis tot pressa volumina terris
Ut scateat libris quaeque taberna sacris
Omnia pressor habet nil nunc absconditum in orbe est
Cunctaque sub lucem iam rediere novam
Scimus enim caelo faciat quid Iuppiter alto
Et quid sub terris Pluto sepultus agat
Quid sibi monstra velint: quae tot modo visa sub orbe
Germano ut cunctis sit timor atque metus
Quid referam pueros? vel porcos? vidimus ipsi
Corpore qui bifidi: frons tamen una manet
Antaceam memorant Oeni quam litore matrem
Sex quater heu fetus ventre tulisse simul
Nec volucres tacuisse queam tres cardine soles
Et quae de caelo fulgetra saeva ruit
Pulcher Helvetias ubi Rhenus concoquit uvas
Gallica Germanis proxima rura secans
Sed redeo: sacros quid prodest psallere versus?
Nocte dieque suos sollicitare deos?
Dum canit et nescit quid sacro carmine poscat
Sic solet in medio vacca boare foro
Sicque datur teneris occasio multa puellis
Plurima quae tacita crimina mente ferant
Et cum deberent animos intendere verbis
Intendit tempus sacra puella procis
Ergo fata meam si ducant Ursula vitam
Inceptusque manet si modo noster amor
Carmina romanis doceam te scribere verbis
Pulsabisque meae plectra canora lyrae
Tunc mea lingua tuis infundet verba labellis
Et dabitur versu syllaba quaeque tuo
Hanc tibi nunc longam per basia longa notabo
Oscula rapta dabo cum brevis ulla venit
Omnia Romanae sic disces verba loquelae
Donec sis latiis facta diserta modis
Aegoceros niveas dum fundit ab aethere plumas
Litoreusque trahit Cancer in orbe dies
Vel dum Libra suis opulentat frugibus annum
Dux gregis et vernum tempus adesse iubet
Semper eris stabilis concordi foedere nexus
Mutuus et nostris mentibus ardor erit
Cumque datur gelidos olim sepelirier artus
Et circum funus flamma suprema calet
Hoc mox perpetui statuam tibi carmen honoris
Quod referat laudes docta puella tuas
Ursula Romanis quae scripsit carmina verbis
Hic iacet et musis plectra sonora tulit

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — De furia Barbarae dum vidisset se oppressisse famulamQuattuor libri amorum — De qualitate telluris per Germaniam →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — De munere et epistola sibi ab Ursula missa
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-de-munere-et-epistola-sibi--conradus-celtis-60cdda
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — De munere et epistola sibi ab Ursula missa», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-de-munere-et-epistola-sibi--conradus-celtis-60cdda.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.