CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — De furia Barbarae dum vidisset se oppressisse famulam

latín

VIdi ego nunc oculis o quanta iniuria nostris
Vidi ego quae furias elicuere meas
Vidi ego quae exacuunt nostros in praelia dentes
Vidi ego quae cogunt corripere arma manu
Vidi ego visus habet notissima signa favoris
Sit quamvis caecus plurima cernit amor
Vidi ego proh superos nec possum visa tacere
Celtice te famulam supposuisse meam
Sueva fuit tota qua nulla salacior urbe est
Postquam tu fureris ceu Leo maurus agris
Illa vorat quicquid tibi nostra crumena reponit
Et gestat digitis munera nostra suis
Terque quaterque tuo ramoso hanc ramice tundis
Sed geris in nostris inguina lenta toris
Et postquam accepit te nostri culcitra lecti
Te simulas aegro corpore posse nihil
Quemque mihi debes addicto foedere neruum
Praeripit omnivorans bestia spurca mihi
Huic ego perfodiam candentia lumina frontis
Putrescentque sibi femina carminibus
Tuque refrigescens nostrumque prorsus amorem
Efficiam veretro vulnera saeva tuo
Afficietque tuas feruens modo bile medullas
Te cupidum tento ramice posse nihil
Tunc tremulo incedes curvatus poplite in urbe
Infamisque mei fabula amoris eris
An nescis sucos me noscere semina et herbas
Femina nulla magis docta veneficiis
Arte mea Codonus furiosas elevat undas
Carminibusque meis fluctibus astra ferit
Arte mea possum lunam deducere caelo
Atque gelare vagas doctaque sistere aquas
Arte mea laetas ferio cum grandine fruges
Et Bacchum nostris contudo carminibus
Arte mea scuLptus sub certo est annulus astro
Cristallusque mihi abscondita quaeque canit
Arte mea scriptus nuper mihi forte character
Qua Moses Pharium merserat arte ducem
Arte mea expressa est qua pectora dura liquescunt
Cera.et vesano concoquit igne viros
Arte mea tumidis mihi lac subducitur agnis
Aspectuque meo fascino quaeque volo
Arte mea possum sanis inducere morbos
Poenarum et quicquid sub styge Pluto tenet
Arte mea possum superas revocare sub auras
Manes: et furiis impero docta tribus
Arte mea invidiam durum converto in amorem
Affectusque meo carmine quosque rego
Hoc ego perficiam per teque tuamque puellam
Artis et effectus experiere meos
Tunc ego ridebo vestros in amore dolores
Inficiat vestras pallor utrasque genas
Fulgida dum gestat stellatus sidera mundus
Allecesque suos Scandia dives habet
Virtutemque suam dum seruat sucus et herba
Et Verbena meis artibus apta manet
Dum strumulus rigidum prendetur siccus ad arcton
Succinus et Codanis invenietur aquis
Carmina dum possunt humanas vertere mentes
Et vires magicis artibus esse solent
Dum furor antiquas vetulas prurigoque vexat
Invidiae et stimulis saeva calescit anus
Ipse mihi invisus: semperque invisa puella est
Quae te de nostro reppulit arte toro

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — De exclusione necromanticas et magicas artes commemoratQuattuor libri amorum — De munere et epistola sibi ab Ursula missa →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — De furia Barbarae dum vidisset se oppressisse famulam
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-de-furia-barbarae-dum-vidi--conradus-celtis-c69e3b
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — De furia Barbarae dum vidisset se oppressisse famulam», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-de-furia-barbarae-dum-vidi--conradus-celtis-c69e3b.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.