VEl syrtis: vel scylla vorax: aut dira charybdis
Vel genitam furiens exspuit unda maris
Aut tibi virgatae per Caspia littora Tigres
Praebuit aut crudum saeva Leaena latus
Vel te Carpathus: Suevus vel Caucasus horrens
Aspera vel Tauri te genuere iuga
Dura peregrinum dum dedignaris amantem
Et sequeris Martis qui gerit arma trucis
Sed caveas moneo: ne dum comprensa: catenis
Vulcanus solidis te liget Hasa suis
Et Phoebus toto spargat tua crimina mundo
Et fias cunctis fabula foeda plagis
Nec minor est Phoebi cultor quam Martis amator
Hic quamvis Venerem: Pallada Phoebus amet
Septimus a primo qui dicitur angulus orbis
Prospera ni (fallor) sidera nostra refert
Fervidus Haemonio iuvenis mihi surgit in arcu
Et medium caeli cum Iove virgo regit
Quin et suscipiens Phoebum Cyllenius ignis
Ingenium vires iussit habere suas
Nec dea cunctipotens aversa fronte resedit
Cum numero partem per mea signa suam
Et mihi praeteritos animus si computet annos
Complevi quintam nuper olympiaden
Maximus Αἰμύλιος Romani nominis heres
Hoc anno et fausto. sidere natus erat
Nostra quaterdenis sed praevenit hora diebus
Astra quibus vitam coeperat ipse suam
Et mihi persuasum dignam esse in corpore formam
Et quia non segnis servus amoris eram
Adde genus longo proavorum stemmate clarum
Moenus ubi gelidis cornua flectit aquis
Hic ubi Francorum urbs illustri valle levatur
Deque e)rebou graeco nomine dicta polis
Fama est dum Grai petiissent gallica rura
Ad Rheni ripas exonerasse rates
Inde per Hercynios saltus: vallesque patentes
Struxisse his placidis moenia Graia locis
Cumque atras diti litarent more bidentes
Et druides templis instituere sacris
Hinc a dite dabant urbi sua nomina graeca
Graecorum linguam gensque hodierna tenet
Nam faciunt lingua graecorum sacra quotannis
Et templum Argolicis personat omne modis
Ante gradus cuius veterum simulacra deorum
Palladis et Martis signa vetusta manent
Graecorumque gerunt priscas in corpore vestes
Cum patribus matres et iuvenilis honos
Quas partim refluo mutavit tempore caelum
Et partim luxus: vel peregrinus amor
Nemo hinc miretur Graio me sanguine cretum
E(llhnika ad patriam iam retulisse meam
Elyseos credas campos: et amoena piorum
Hic loca: quae cererem vinaque blanda creant
Intonsique greges passim per prata vagantur
Et nemora alituum vocibus alta sonant
Hic me non lento Phoebus dilexit amore
Hic dedit et resonis plectra movere iugis
O ego te patrias si possem ferre sub oras
Ditior Arctoo nulla puella solo
Ergo quid infaustum nostrum interrumpit amorem?
Et causam poteris quam mihi saeva dare?
Per tua sub rigidis gentilia numina terris
Et vultus charae quos genitricis habes
Perque patrem sobolemque tuam quae clara futura est
Et flammas: causae quae mihi mortis erunt
Perque precor tandem languentia pectora amantum
Mitior in nostras sis Hasilina preces.
Et reddas priscum mihi conciliata favorem
Dignerisque tuo me fugibunda toro
Aut ego iam lacrimas longo maceratus amore)
Accumulo extremas: in tua fata canens
Difficilis nostris nec inexorabilis esto
Carminibus: rigidas sueta movere feras
Quod si dura tuum forte inconsulta tenorem
Seruabis: tetricus iam tua furta canam
Et mea iam totum spirant praecordia Phoebum
Et mea iam Bromius pectora totus agit
Ut dete totum spargantur carmina in orbem
Carmina: quae votis displicitura tuis
I nunc: et tumido suspendas carmina naso
Notior arctoo perfida facta polo
Ante tamen Siculum linquet fera scylla pelorum
Et sistet bibulas naufraga syrtis aquas
Ante coit libycis vertex latialis arenis
Et freta spumosis destituentur aquis
Ante vagus rapido miscetur Vistula moeno
Et Vidrus rigidas influet Albis aquas
Ante cadent refluum glacialia plaustra sub aequor
Quam tibi coniungat me recidivus amor
Sed post fata manet tenui si sensus in umbra
Persequar: ad stygias te comitatus aquas
Seu subeunt animi deserto corpore stellas
Ipse petam occasum: dum tuus ortus erit
Vel mihi contingat rursus post fata renasci
Ipse iterum fraudes et tua furta canam
Interea rigidas iuvenes fugite oro puellas
Quas fovet eois Sarmatis ora plagis
Cantantesque meos post saecula longa dolores
Non pigeat nostris ingemuisse malis