ESt locus instructo qui clauditur undique muro
Statque in convexo pendulus orbe lapis
Illius angusta laxatur ianua rima
Et fissum tenui poste foramen hiat
Quo meus altus amor vaga lumina pascere suevit
Dum visu curas posse levare putat
Sed ferit occultis gravior me flamma sagittis
Et crescunt tacitis vulnera caeca notis
Voce: pede: et gestu cum das mihi candida signa
Et simulas vultu spemque metumque tuo
Quis me blanda moves: refugis tamen impia motum
Femina tantaleis assimilanda cibis
Perfida nunc spondes communia gaudia: pactis
Constans: euboicis ut solet unda vadis
Quale solet vernus dubium producere solem
Qui nunc aestivat nubibus hinc hiemat
Sic varium gestat non constans femina pectus
Quod petiit spernit. quod cupiebat odit
Nusquam cura potest gravior mortalibus addi
Quam dubiam longa spem tenuisse mora
Oscula rapta locas modo: sed tenet altera cura
Pectus. et in tacitis conseris ora dolis
Nunc mihi furtivos ceu fido pandis amores
Et tecum quotiens ille vel ille refers
Et cupis arcanum furtis me adhibere ministrum
Ut magis indoleam te quod adulter habet
Quodque alius nostrae laetus foveatur amore
Dum tenet in votis te mea vita suis
Vidi ego perlongum quae egisti turpiter annum
Plura: mihi tacita sed reticenda fide
Nullus femineo iuvenis detrectet honori
Nec trahat in cunctas quod facit una scelus
Multarum casto sic mox potietur amore
Dulcia dum tacitus furta silere potest
Sed mea crudelis simplicia pectora fallis
Noscis: decipitur quam facile omnis amans
Parce precor fesso: miserere fatentis amorem
Quod tacuisse tibi cautius Hasa foret
Illud enim doctas tribuit mulieribus artes
Audacesque sui criminis esse facit
Dum sibi persuadent ignosci cuncta ob amorem
Atque fidem verbis semper habere suis
Sit satis exactum mentem excruciasse per annum
Officiique mei iam meminisse velis
Sed rigidam nostris nequicquam flecto periclis
Asperior scopulis quos ferit unda maris
Horrida per gelidas experta est mitior alpes
Femina montivagas concomitata feras
Sed tibi cognatae sunt frigida pectora terrae
Quae gelido semper cana sub axe riget
Quamque anguis geminas tractu diffusus ad arctos
Despicit: occiduas non subiturus aquas
Quaque solet paruo privari lumine Phoebus
Lucida dum roseos Cynthia condit equos
Nec tibi lascivi sunt cognita sidera Tauri
Nec tua terra rigens sidus amoris alit
Barbara contingit viduae sed Amazonis oras
Admittens nullos horrida terra viros
Sed tamen haec aetas tua dulcia gaudia novit
Gaudia quae noti saepe dedere viri
Impia dic tandem cur nil ingrata rependis?
Quod dederas multis cur mihi saeva negas?
En mea iam subitos emittunt lumina fletus
Udaque cum largis imbribus ora rigant
Qualiter in verno Phoebus dum lucidus orbe
Aestuat: et niveas exprimit ardor aquas
Tunc iuga Carpathi ferventi sole liquantur
Et citus in tumidis vistula fertur aquis
Sic tua flamma premens animum cum corpore solvit
Duraque permulcet pectora blandus amor
Sed sociam nostris te non geris improba flammis
Nec penetrat pectus nostra sagitta tuum
Cumque haec sollicita tractassem pectore cura
Haec mihi de clario sunt data verba deo
Fac caveas oro docta a meretrice ligari
Submittive suo colla procera iugo
Nam te transformet mihi crede in mille figuras
Ut mea circeis nata solebat aquis
Cumque tibi exhaustae tenero sunt corpore vires
Nullaque luxuriae des alimenta suae
Ridebit miserum mollique explodet ab antro
Accipietque tuas ditior aere vices