CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaConradus Celtis

Conradus Celtis · Renacimiento

Quattuor libri amorum — Ad Hasilinam a se relegatam quomodo et qualem philosophus amare debeat.

latín

PRima meae fueras Hasilina o causa doloris
Florem libatae virginitatis habens
Cum mihi iam dederant natalia sidera quinque
Lustra: per Hibernum continuata diem
Phoebus febriles ubi fecit in orbe calendas
Lumina purpureus sub Ganymede regens
Impia sed nostros nunc aspernaris amores
Meque tuis flammis saeva perire sinis
Qualiter Herculeos olim consumpserat artus
Stragula: quae nessi tincta cruore fuit
Et quali verat Daphnes correptus amore
Phoebus: ut aeternas iussit habere comas
Sic nos affligis tacitum aspernata calorem
Dum fugis: et sacros deligis ipsa viros
Nulla magis mollit medicina in amore dolores
Quam dum tangendi copia multa data est
Nam veluti gelida feruor depellitur unda
Dum geminos fratres lucidus orbis habet
Sic in amore suum natura ubi dispulit aestum
Tristitia gaudet mens relevata sua
Quod mihi saeva negas duroque affligis amore
Exstinctum vitio quem queror ipse meo
Saeva meos teneros nimium dum despicis annos
Membraque adhuc veneris non bene firma iocis
Nam veluti martem delectant fortia membra
Aetatem mediam sic Venus ipsa probat
Quodque mihi totiens pudor et timor obstitit olim
Primitias veneris quando daturus eram
Tertia non meritae confingis crimina culpae
Dum mage me libris quam tibi adesse canis
Utque solent doctas mulieres spernere musas
Et tenet invisos quaeque puella libros
Qui mos barbaricis nostris solet esse puellis
Sic tu fastidis femina cruda libros
At non talis erat famosi Lesbia vatis
Limabat versus quae sibi docta [correction of the printer; in the print saepe] suos
Et non talis erat Nasonis pulchra corinna
Nomine non vero quae sibi dicta fuit
Atque aliae multae generosa mente puellae
Ingenium doctis quae tribuere viris
His similem inveniam: totoque vagabor in orbe
Qua patet Almanis maxima terra viris
Interdum fateor studiosis altera cura est
Et Pallas Veneris spurcida castra fugit.
Altaque stelligeri conscendit sidera caeli
Et comitem summi se cupit esse Iovis
Inde celer nitidis delabitur aethere pennis
Hospita terrenis dum cupit esse iocis
Nec semper spurca sua membra libidine foedat
Corpora: putrifico commaculanda luto
Maximus in nostris non semper Iuppiter oris
Sic fuit: in caelum sed redit ipse suum
Cumque illum coepit terrae stimulare voluptas
Et veneris blandum vellet inire sinum
Induerat Taurum volucrem variasque figuras
Deliciasque suas veste retectus habet
Sic nobis caelo terraque marique vagatis
Candida praebebit saepe puella iocos
Ingeniumque levet: stimuletque in carmina mentem
Quae pia posteritas laudet: honoret: amet
Si tamen ignota dabitur lusisse figura
Et repetat caelum mens generosa suum
Utque animum et corpus nexus coniungit amicus
Castra voluptatis sic utriusque placent
Castra placent veneris: sed plus mihi Palladis artes
Virtutis plus haec: illa pudoris habent
Utque scias tandem quae sint mea vota in amore
Hoc tibi iam paruum distichon Hasa dabit
Non volo quod saties: sed sis mihi rara voluptas
Ingenii vires sic mihi dura moves

Sigue explorando

Por su autor
Conradus Celtis · 79 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Quattuor libri amorum — Ad Gerionem corrivalemQuattuor libri amorum — Ad Hasilinam cum descriptione Carpati Seu Suevi montis →

Expediente

Autor
Conradus Celtis
Título
Quattuor libri amorum — Ad Hasilinam a se relegatam quomodo et qualem philosophus amare debeat.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-hasilinam-a-se-relegata--conradus-celtis-e7e8a6
Cita recomendada
Conradus Celtis, «Quattuor libri amorum — Ad Hasilinam a se relegatam quomodo et qualem philosophus amare debeat.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-quattuor-libri-amorum-ad-hasilinam-a-se-relegata--conradus-celtis-e7e8a6.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.