5 Primus liber continet de voce et eius speciebus; de litera: quid sit de litera, de eius generibus et speciebus; de singularum potestate, quae in quas transeunt per declinationes vel compositiones partium orationis.
Secundus de syllaba: quid sit syllaba, quot literis constare potest et quo ordine et quo sono, de accidentibus singulis syllabis; de dictione: quid sit dictio, quae eius differentia ad syllabam; de oratione: quid sit oratio, quot eius partes, de earum proprietate; de nomine: quid sit nomen, de accidentibus ei, quot sunt species propriorum nominum, quot appellativorum, quot adiectivorum, quot derivativorum; de patronymicis: quot eorum formae, quomodo derivantur, ex quibus primitivis; de diversis possessivorum terminationibus et eorum regulis.
Tertius de comparativis et superlativis et eorum diversis extremitatibus: ex quibus positivis et qua ratione formantur; de diminutivis: quot eorum species, ex quibus declinationibus nominum, quomodo formantur.
6 Quartus de denominativis et verbalibus et participialibus et adverbialibus: quot eorum species, ex quibus primitivis, quomodo nascuntur.
Quintus de generibus dinoscendis, per singulas terminationes; de numeris; de figuris et earum compage; de casu.
Sextus de nominativo casu per singulas extremitates omnium nominum, tam in vocales quam in consonantes desinentium, per ordinem; de genetivorum tam ultimis quam paenultimis syllabis.
Septimus de ceteris obliquis casibus, tam singularibus quam pluralibus.
Octavus de verbo et eius accidentibus.
Nonus de regulis generalibus omnium coniugationum.
Decimus de praeterito perfecto.
Vndecimus de participio.
Duodecimus et tertiusdecimus de pronomine.
Quartusdecimus de praepositione.
Quintusdecimnus de adverbio et interiectione.
Sextusdecimus de coniunctione.
Septimusdecimus et octavusdecimus de constructione sive ordinatione partium orationis inter se.