CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaPriscianus Caesariensis

Priscianus Caesariensis · Medieval

De laude imperatoris Anastasii — Praefatio

latín

Summi poetae quae solent in uersibus,
Quos imperatorum modulantur laudibus,
Proferre, caelum cum petunt et sidera,
Aduersa naturae sequentes impie,
5Tibi sciens quod displicent nimis pio,
Nihil nefandum, nil nisi uerum loquar.
Nam qui tribuit mortalibus caelestia,
Sapientium damnatur arbitrio pari
Et si qua uere praedicat, non creditur,
10Cum falsa ceperit canens exordia.
Quare, precor, libenter audias tua.
Quae cuncta non ego potero producere
(Non mille dentur si mihi linguae, simul
Fons ingeni si carmen effundens nouum),
15Sed parte, ferre qua ualeo pro uiribus,
Decerpta lucem conferant quae cantibus.
Quod more miro fit: solent nam carmina
Addere decus rebus magis quam sumere.
Deo fauente iam subibo pondera
20Laudis, serenus quae releuat uultus mihi,
Praesens ubique cernitur qui sensibus,
Arcana nudans principis mitissimi.

Sigue explorando

Por su autor
Priscianus Caesariensis · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De laude imperatoris Anastasii — Laudes sacratissimi imperatoris AnastasiiPrisciani ad Iulianum epistula →

Expediente

Autor
Priscianus Caesariensis
Título
De laude imperatoris Anastasii — Praefatio
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-laude-imperatoris-anastasii-praefatio--priscianus-caesariensis-eeba33
Cita recomendada
Priscianus Caesariensis, «De laude imperatoris Anastasii — Praefatio», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-laude-imperatoris-anastasii-praefatio--priscianus-caesariensis-eeba33.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.