CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaSavagius Landor

Savagius Landor · Romanticismo

Poematum Latinorum Libellus — II. AD AMICUM

latín

Faustam se mea Musa praedicabit
P * * * ! tibi: namque liberari
Orbem vidit iniquitate regum:
Faustam quod meminit duces Britannum
Horrentes scelus, ac sacro pavore
Perculsos, remeasse ab Occidenti!
Nolebantque diutius manere
Hostes fratribus, Innocentiaeque
In templo, emeriti! manus lavabant.
Nuper, laeta, refrigerantis Arcti
Reges undique, Satrapasque Regum,
Collectos ut acerba fata ferrent
Gallis, vidit inermibus repelli.
En! ut omnia damna, quae parabant
Genti magnanimae, sibi irruere.
En! ut ridiculum iacent; ut hoste
Conculcantur inutiles coronae!
En! quae non poterant suis saluti
Servis esse, malum aut diem fugare,
Procuduntur imagines Deorum.
Nos, qui talia vidimus, potimur
Vitae muneribus, cupiditatum
Expertes; tamen est quod haud Silebo,
Et quo se mea Musa praedicabit
Faustam non habet, aut cupit, Patronum.

Sigue explorando

Por su autor
Savagius Landor · 32 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poematum Latinorum Libellus — HENDECASYLLABIPoematum Latinorum Libellus — III. →

Expediente

Autor
Savagius Landor
Título
Poematum Latinorum Libellus — II. AD AMICUM
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poematum-latinorum-libellus-ii-ad-amicum--savagius-landor-222591
Cita recomendada
Savagius Landor, «Poematum Latinorum Libellus — II. AD AMICUM», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poematum-latinorum-libellus-ii-ad-amicum--savagius-landor-222591.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.