Dii! vobis ago gratias; ago, Dii
Magnas non quia flaveant aristis
Arva, aut gramine prata laeta vernent
At, quod vos mihi Stoicam quietem,
At quod ilia dura, praebuistis,
Nec risu quatiunda nec dolore.
Nam quis, iure alio, videre possit
Quae nos quotidie videmus? O Dii!
Vos ridetis opinor intueri
Tam macrum atque misellum homuncionem.
Quo venalius est nihil sub astris,
Adulantibus adpeti catervis.
Hic, quos attinet alma cura templi,
Splendescunt dapibus tumentque vino:
Hic, quos purpura delegata plebi
Vestit, mane frequenter hunc salutant;
Obrepuntque silenter, annuuntque
Summisse caput, et genu pavimento
Inflectunt tremulum: ordine antecedit
- Tam summissa, silens, tremensque, turba
Importuna Cubiculariorum.
Felices! quibus, inter haec, dedistis
Et servare fidem et tenere risus.