CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRobertus Burton

Robertus Burton · Barroco

Poemata — 9. In obitum serenissimae Annae Anglorum Reginae calendis Martiis, anno 1618

latín

Lampedo Spartana suo celeberrima saeclo,
Inter foemineum foemina sola gregem,
Inter faelices et faelicissima quondam,
Regis enim coniux, filia, mater erat.
Anna Britannorum sydus, Iunonia proles, 5
Diis genita, et regis filia, sponsa, parens.
Utraque diva parens regum, divina propago,
Quae maior tamen, haec sitne, vel illa, petis?
Quantum lenta solent inter viburna cypressi,
Spartanam super hanc extulit Anna caput. 10
Anglorum genti quantumque Laconia cedit,
Tantum Annae cedit nympha Pelasga deae.
Tantum prole subit, tantumque in coniuge cedit,
Fortuna, et forma, et stemmate victa iacet.
Ergo Annae palmam det Plinius, omnibus Anna 15
Praecellit forma et dotibus ingenii.
Anna decus gentis, nuptarum gloria, matrum
Deliciae, et sexus gemmula sola suae.
At fuit, heu fuit haec, neque res neque gratia formae
Servare hanc potuit, mors ubi saeva venit. 20
Occidit, et quae viva parem non invenit, ecce
Mortua par cuivis, sic iubet urna, iacet.
Occidit, atque iterum terras Astraea reliquit.
Astraea haec Britonum lucida stella micat:
Non in Zodiaco velut illa Astraea refulgens, 25
Non ubi Calisto aut Cassiopaea nitet,
Non sortita locum sequitur sua plaustra Bootes,
Tardus in occasum, qua sine fine rotans.
Non aquila hanc posuit caelo, aut Thaumantias Iris,
Mercurius celer, at praevia stella comans 30
Signavitque viam, et scandens super aethera, dixit
“Hac sequere, en lucem praebo, chara comes.”
Illa super coelos sequitur, stellasque relinquens
Ad superos victrix Anna Perenna venit.
Anna Perenna venit, quidni sic Anna vocetur? 35
Anna dea, et nomen verius istud habet.
Didonis soror Anna eadem quae praefuit annis,
Numicio praeceps flumine mersa fuit.
Diva habita, et sic dicta olim, quaerentbus illam
Quod dum sustinuit conscius amnis aquas, 40
Ipsa loqui visa est, placidi sum nympha Numici,
Amne perenne latens, Anna Perenna vocor.
Idibus hinc Annae festum geniale Perennae
Martis erat, cui plebs non nisi pota piat.
At Dani soror Anna istaec, Martisque calendis 45
Mortem obit, fato sed meliore tamen.
Dum Britonum imperium durat, dum carmina, vatum
Ore perenne vigens, Anna Perenna viret.
Menseque in hoc Martis nomen dum permanet Anglum,
Annua sacra tibi qui dabit, Anglus erit.

ROBERTUS BURTONUS, SAC. THEO. BACC. EX AEDE CHRISTI

Sigue explorando

Por su autor
Robertus Burton · 19 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata — 8. De Scotis et Anglis sibi invicem antoecis, a muro Pictico velut aequatore divisis, sole iacobo meridianum utriusque gentis simul irradiante, et declinatione sua cis vel citra murum Picticum varias rerum vices efficiente

Expediente

Autor
Robertus Burton
Título
Poemata — 9. In obitum serenissimae Annae Anglorum Reginae calendis Martiis, anno 1618
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-9-in-obitum-serenissimae-annae-anglorum--robertus-burton-e597c0
Cita recomendada
Robertus Burton, «Poemata — 9. In obitum serenissimae Annae Anglorum Reginae calendis Martiis, anno 1618», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-9-in-obitum-serenissimae-annae-anglorum--robertus-burton-e597c0.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.