CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRobertus Burton

Robertus Burton · Barroco

Poemata — 8. De Scotis et Anglis sibi invicem antoecis, a muro Pictico velut aequatore divisis, sole iacobo meridianum utriusque gentis simul irradiante, et declinatione sua cis vel citra murum Picticum varias rerum vices efficiente

latín

Antoeci oppositae sunt gentes, dividit illas
Aequator, partes et facit esse duas.
Culminat his idem sol, lustrans tempore eodem
Utrosque, et medius lumen utrique facit.
Unde his una dies, nox est simul una, sed istis 5
Aestas opposito et tempore, bruma venit.
Nos sumus antoaeci, quis enim neget. Utraque leges
Gens habet opposita, et regimen proprium.
Et velut aequator medios nos dividit agger,
Quos sic divisos unius aura fovet, 10
Iacobus rex qui, tanquam sol aureus, ambos
Lumine stellanti perpetuoque regit.
Catnesi fines, Rutupinaque littora longe
Prospicit, hos illos irradiansque simul.
Australes Britones, quicquidve interiacet Arcton,15
Lustratur radiis, inclyte Phoebe, tuis. red
Una dies utrisque, simul regnante Iacobo,
Sole cadente tuo, nox erit una simul.
At licet una dies sit nobis una eadem nox,
Tristis in opposito tempore saevit hyems. 20
Alternaeque vices rerum, coelique Britanni,
Obliquis radiis quas modo, Phoebe, facis.
Experti loquimur:, fulgor, vultusque serenus
Nos ubi destituit qui fuit ante tuus,
Destituit nos una aestas, coelumque serenum, 25
Et quicquid pulchrum floridus annus habet.
Excepere simul nube, et squalor, et imbres
Assidui, et maestis tristior aura fuit,
Quando illi interea tua quos praesentia (Caesar)
Dignata est, festos quot tenuere dies.30
Quam suaves epulas, ludos, spectacla, triumphos,
Laetitiam, vultus te rediante suos!
Verum ubi iam nostras Phoebus declinat ad oras,
Flat Zephyrus, venit et blandior inde tepor,
Autumnus quasi ver, nubes pelluntur Olympo, 35
Iam rursus coelum gestit, et aura nitet.
En animos nuper diiectos, saucia corda,
Aspecto primum iam rediviva tuo.
Nos ubi te reducem (rex) incolumemque videmus,
Salve quam laeto murmure quisque sonat!40
Hi donis certant, vitis hi, versibus illi,
Et proceres et plebs officiosa ruunt.
Illis e contra, tuo quos praesentia liquit,
E quibus et radios subtrahis (alme) tuos,
Vastities venit, et torpor brumaeque rigores,45
Lugent decessum, laeti abiere dies
O longum maneas nobiscum hyememque repellas,
Perpetuam lucem laetitiamque ferens.
Subque tuis radiis ut iam laeta Anglia floret,
Floreat aeternum sole micante precor.50
E thalamoque suo sol tanquam sponsus ut errat
Ad cursum exultans, indomitusve gigas,
Egredere e solio faelix, et perfice cursum,
Quem te signavit disposuitque Deus.

ROB. BURTON, S. T. B. EX AEDE CHRISTI

Sigue explorando

Por su autor
Robertus Burton · 19 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata — 7. Ad eundemPoemata — 9. In obitum serenissimae Annae Anglorum Reginae calendis Martiis, anno 1618 →

Expediente

Autor
Robertus Burton
Título
Poemata — 8. De Scotis et Anglis sibi invicem antoecis, a muro Pictico velut aequatore divisis, sole iacobo meridianum utriusque gentis simul irradiante, et declinatione sua cis vel citra murum Picticum varias rerum vices efficiente
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-8-de-scotis-et-anglis-sibi-invicem-antoe--robertus-burton-1a77c2
Cita recomendada
Robertus Burton, «Poemata — 8. De Scotis et Anglis sibi invicem antoecis, a muro Pictico velut aequatore divisis, sole iacobo meridianum utriusque gentis simul irradiante, et declinatione sua cis vel citra murum Picticum varias rerum vices efficiente», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-8-de-scotis-et-anglis-sibi-invicem-antoe--robertus-burton-1a77c2.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.