CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  

PoetósferaLa BibliotecaRobertus Burton

Robertus Burton · Barroco

Poemata — 4.

latín

Qui modo lugebant crines umbrante cypressu,
Iam laeti recinant redimiti tempora myrto.
Quaque dies tulerat feralis taedia vittae,
Nunc mutata feret genialis gaudia lecti.
Illustris charam ducit Fredericus Elizam. 5
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Illa Calydoniae nympha est celeberima sylvae,
Arctoum sydus, gentis Cynosura Britannae,
Ast ille Herciniae decus et laus unica sylvae
Germanos iubar effulgens superemnet omnes. 10
Ille rosas flagrans, illa autem cinnama spirans.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Alter Musarum, Charitum decus altera, et ambo
Naturae illustres, fortunae dotibus ambo,
Relligione pares, annis atque ignibus ambo. 15
Ite agite ut Geryon corpus coalsescite in unum,
Mens eadem licet in diverso corpore spiret.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Uxori Paetus, qualis fuit Arria Paeto,
Tyndaris Iliaco, Veneri dilectus Adonis, 20
Talis Eliza tibi, talis Fredericus Elizae.
Contingat vobis concordia turturis, anni
Cornicum, ac eadem genialis gratia lecti.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

Ut plantam plantae producunt, semina semen, 25
Ut generant aquilas aquilae, sic stemmate ab isto
Nascetur regum series, caelestis imago,
Quae totam Europam illustret, Borealia terrae
Climata, perque omnes mundi late imperet oras.
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno. 30

Quamque diu in Rhenum gelidas dat Neccarus undas,
Thamsis inque fretum lucentes volvit arenas,
Parvulus Augusta ludat Fredericus in aula,
Heydelberga tuos videat timeatque nepotes.
Dii faxint, rata sint omnes pia vota precamur. 35
O Hymenaee fave, Venus alma, et pronuba Iuno.

RO. BURTON IN MAG. ART. EX AEDE CHRISTI

Sigue explorando

Por su autor
Robertus Burton · 19 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Poemata — 3. Infestus syderum aspectus, qui fuit octava hora pomeridiana, anno 1612, sexto Novembris, quo tempore obiit Henricus PrincepsPoemata — 5. In bibliothecam Bodleianam →

Expediente

Autor
Robertus Burton
Título
Poemata — 4.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-poemata-4--robertus-burton-6547ae
Cita recomendada
Robertus Burton, «Poemata — 4.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-poemata-4--robertus-burton-6547ae.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. ¿Ves una errata o conoces una fuente mejor? Escríbenos desde Sobre la casa.