CErte iam diu est - - - -
Quod mea me mater artes edocuit duas;
Earum erat altera, ut sitim potu; altera, ut
Famem cibo iugularem. Deerat, tertiam ut
Me artem doceret, qua potum et cibum apiscerer:
Sed in hac prius quam me erudiret, vivere
Infelix desiit; nutricula mihi
Relicta egestate, et duobus vernulis
Gula atque ventre; parvulis olim quidem
Illis ac frugi: iisdem, post quam mecum interim
Crevere, adeo improbis, adeo voracibus,
Ut quotidie omnes sollicitent cetarios,
Fatigent lanios, cuppedinarios,
Coquos, fartores, piscatores, aucupes.
Malam utique familiam et edacem; quam mea mihi
Reliquit testamento mater. Obsecro,
Nemo est horum, qui huiusmodi sibi servulum
Utatur? commodabo, sive in prandium
Mavultis, sive in coenulam: et gratis quidem:
Nil precii statuo: munificum quam sordidum
Malo dicatis. Nemo horum, inquam, est qui velit?
Eho autem, nemo? et vero ne gratis quidem?
Hercle ego aliud ergo aucupium instituam; atque canere
Occepso. Quamquam plorare potius iubet
Me venter.
Ades bona o bona cithara,
Suavicula, blandula, tinnula,
In ventre sunt ieiunia
O, affer, affer pabula.
Improbula, querula, durula,
Siti cremantur guttura,
Ades bona, o bona cithara,
Philemoni fer pocula.
At quem strepitum exaudio pedum?
Aiebant Pamphilum ad me iturum. Is si sua
Cum legione aderit, ego hic illi in insidiis ero.
Est ipsus; est. Hic iam accubabo in ebrium.